FLODOARDI ANNALES

 

 

919

Anno incarnationis domini nostri Ihesu Christi 919 cecidit Remis grando mirabilis, ovum gallinae superans magnitudine; quae vero distendebatur in latitudine, occupabat medium palmae. Sed et grandior per alia quaedam loca visa est cecidisse. Hoc anno nihil vini in pago Remense nisi parum admodum fuit. Nortmanni omnem Brittanniam in Cornu-Galliae, in ora scilicet maritima, sitam depopulantur, proterunt atque delent, abductis, venditis, ceterisque cunctis eiectis Brittonibus. Hungari Italiam partemque Franciae, regnum scilicet Lotharii, depraedantur.

 

920

Anno dominicae incarnationis 920 pene omnes Franciae comites regem suum Karolum apud urbem Suessonicam, quia Haganonem consiliarium suum, quem de mediocribus potentem fecerat, dimittere nolebat, reliquerunt. Heriveus autem, Remorum archiepiscopus, accipiens regem cum omnes eum deseruissent, duxit eum ad hospitia sua in villam quae dicitur Carcarisia; in crastinum vero venerunt in Crusniacum, Remensis episcopii villam, ibique manserunt, donec Remis venirent. Sicque deduxit eum per septem fere menses, usque quo illi suos principes, eumque suo restitueret regno. Postea profectus est archiepiscopus Heriveus super Mosam, propter quoddam castellum in terra sui episcopii situm, quod nominant Macerias, recipiendum, quod tenebat Erlebaldus, comes pagi Castricensis, contra illum; quem tunc etiam habebat excommunicatum, propter illa quae ipsius episcopatus familiae frequentia ingerebat mala, propterque Altmontem, aecclesiae Remensis, quod furtim irruperat, castrum. Archiepiscopus autem postquam praefatum castellum, id est Macerias, cum suis fidelibus per quattuor fere ebdomadas obsedisset, deserente tandem illud Erlebaldo, recepit, et dispositis inibi custodiis, reversus est Remis. Qui Erlebaldus profectus ad regem, qui tunc morabatur in pago Warmacensi sedens contra Heinricum principem Transrhenensem, ibi ab hostibus regis sibi supervenientibus interfectus est.

Hoc anno, sequenti quoque, agitatur inter Hilduinum episcopum et Richarium abbatem de episcopatu Tungrensi contentio. Siquidem rex illud episcopium Richario, quia Hilduinus a se descivit, cui prius ipsum concesserat, dedit. Herimannus vero archiepiscopus Hilduinum ibi episcopum, eligente clero, ac populo favente, necnon Gisleberto, quem plurimi Lotharienses principem, relicto Karolo rege, delegerant, ordinavit. Karolus vero, reversis ad se Lothariensibus et ipso Gisleberto, Richario abbati, non Hilduino episcopo, ipsum episcopatum consentiebat. Remis in monasterio sancti Petri ad portam basilicarem cereus, quem ibi posuerant hi cives qui Romam ad visitanda apostolorum limina profecti fuerant, accensus est etiam ter igne caelesti. Ad idem quoque monasterium quaedam puella advenerat nomine Osanna, de pago Vonzinse, carnem non comedens, neque panem ab annis iam duobus edere valens, cui multae visiones ostendebantur. Haec in ipsis diebus ebdomada plena iacuit immota, et sanguinem cum omnium ammiratione sudavit, ita ut frons eius tota et facies usque ad collum operiretur sanguine; in qua vita vel tantum calor remanserat, halitu etiam tenuissime spirante. Tunc quoque multa se vidisse perhibuit, ex quibus aliqua dixit, plurima vero quae viderat, se dicere non audere professa est. Tunc etiam circa Remensem urbem mel in spicis inventum, et flores quibusdam in arboribus, maturis vel collectis iam fructibus.

 

921

Anno 921 incarnati verbi Rodulfus episcopus montis Lauduni moritur; cui succedit Adelelmus, eiusdem loci thesaurarius, Remis a domno Heriveo episcopus ordinatus. Anglorum Romam proficiscentium plurimi inter angustias Alpium lapidibus a Sarracenis sunt obruti. Synodus apud Trosleium habita, cui praesedit Heriveus archiepiscopus, praesente quoque Karolo rege, cuius obtentu Erlebaldus ibi Castricensis absolvitur. Richardus marchio de Burgundia obiit. Karolus rex in regnum Lotharii abiit, receptisque per vim quibusdam Ricuini infidelis sui praesidiis, et facta pactione usque ad missam sancti Martini cum Heinrico principe Transrhenensi reversus est in montem Lauduni. Tempestates hoc anno diversis in locis plurimae, homines quoque fulmine exanimati, et domus incensae. Aestus in aestate magnus, et foeni plurimum. Siccitas ingens tribus fere continua mensibus, Iulio, Augusto atque Septembri. Rotbertus comes Nortmannos, qui Ligerim fluvium occupaverant, per quinque menses obsedit, acceptisque ab eis obsidibus, Brittanniam ipsis, quam vastaverant, cum Namnetico pago concessit; quique fidem Christi coeperunt suscipere. Erluinus, Belvacensis episcopus, obiit. Karolus iterum pacem cum Heinrico firmat.

 

922

Anno 922 Karolus regnum Lothariense ob persecutionem Gisleberti et Ottonis rapinis, sacrilegiis atque incendiis, etiam in tempore quadragesimae, sicut et tota hieme vastat. Richarius, qui Romam profectus fuerat propter episcopium Tungrense, reversus est, ordinatus a Iohanne papa episcopus, Hilduino ab ipso papa excommunicato, qui etiam illo abierat episcopus. Drogo episcopus de Tullo moritur; cui succedit Gauzlinus. Berengario Langobardorum rege regno ab optimatibus suis ob insolentiam eius deturbato, Rodulfus Cisalpinae Galliae rex ab ipsis in regnum admittitur; et Hungari, actione praedicti Berengarii, multis captis oppidis, Italiam depopulantur. Karolo denique Laudunum regresso, Hugo filius Rotberti post pascha supra Vidulam venit, ubi apud villam Finimas Herivei archiepiscopi fideles cum quibusdam Franciae comitibus obvios habuit. Quo cum eisdem super Axonam in pagum Laudunense profecto, propter praedictum Haganonem, cui rex abbatiam Rothildis, amitae suae, socrus autem Hugonis, dederit, nomine Golam, Karolus cum Heriberto et Haganone clam Laudunum egressus, ob Haganonis amorem huius causa timoris trans Mosam profectus est. Quem insecutus Hugo cum ceteris pugnatorum duobus milibus usque Mosam, Gislebertum Lothariensem obvium habuit; cum quo a patre, qui eum prosequutus fuerat et super Axonam in pago Laudunensi sedebat, ad colloquio revocatus, revertitur. Quo comperto, Karolus Mosa retransmissa, cum nonnullis qui ad se venerant Lothariensibus, villas Remensis aecclesiae depraedari necnon incendere coepit. Altmontem quoque castrum bellando, non sine suorum clade, cepit atque diripuit. Rotbertus igitur super Maternam fluvium Rodulfo filio Richardi, genero suo, procedit obviam; quem sequens Karolus cum Lothariensibus, Maternam transiit, et castrum Sparnaci direptum est ab Haganonis complicibus. Rotbertus etiam, praefato Rodulfo cum Burgundionibus veniente, fluvium transiens subter Sparnacum, non longius tribus leugis ab exercitu Karoli castra metatus est; ubi una magis ebdomada consederunt utrique, ad colloquium ceteri praeter Haganonem et Karolum venientes.

Hugo interea filius Richardi ad Rotbertum veniens, ducentos circiter ex his qui cum Haganone erant obvios habuit, in villas episcopii Remensis abeuntes praedari; quibus captis, tribus tantum occisis, equos cum armis abstulit et ad suos ignominia oneratos remisit ceteros. Hinc Rotbertus apud Calmiciacum et Karolus circa Remis castra metati sunt; ubi cum tribus continuis consedisset diebus, una scilicet a civitate leuga, et nonnulli ex equis illorum caperentur a civibus Remorum, una tantum die, dominica videlicet pentecostes, contra urbem pugnarunt. Ubi nonnullis occisis ex Lothariensibus, vulneratisque plurimis, nox praelium diremit. Audito denique, quod hi qui cum Rotberto erant Laudunum captum haberent, et thesauros Haganonis, qui inibi erant, dispertiti essent, et unum de fratribus eius ibi comprehendissent, Karolus cum Haganone Laudunum contendit. Lotharienses quidam regrediuntur ad sua; quidam cum Karolo pergunt. Rotbertus super Axonam tentoria fixit. Karolus abnegato sibi introitu Lauduni, resedit super fluvium Saram, et Rotbertus castra metatus est super Aleam. Et cum cotidie copiis Rotberti crescentibus, decrescerent Karoli, clam tandem secedens cum Haganone trans Mosam proficiscitur. Franci Rotbertum seniorem eligunt ipsique sese committunt. Rotbertus itaque rex Remis apud Sanctum Remigium ab episcopis et primatibus regni constituitur. Heriveus Remorum archiepiscopus obiit tertia die post consecrationem Rotberti regis, scilicet 6. Nonas Iulii, quarto die antequam vicesimum secundum sui episcopatus expleret annum. Cui successit in episcopatum Seulfus, qui tunc urbis eiusdem ministerio fungebatur archidiaconatus.

Apud Cameracum visi sunt quasi tres soles apparere, vel sol tres orbes a se invicem distantes habere, item duo in coelo spicula contra se utrimque propinquantia, donec nube sunt cooperta, item duo stipites sibimet in coelo propinquantes, quousque similiter operti sunt nube. Rotbertus filium suum Hugonem in regnum Lotharii mittit cum aliquo Francorum agmine propter Capraemontem, Gisleberti castrum, obsidione liberandum, quod Karolus premebat obsessum. Quo comperto, Karolus obsidionem reliquid, et Hugo, acceptis obsidibus a quibusdam Lothariensibus, ad patrem remeavit. Terrae motus in pago Cameracensi factus, ex quo domus inibi nonnullae subversae sunt. In pago quoque Parisiaco, in villa quae dicitur Iesedis, multa miracula in aecclesia sancti Petri a quarto superiore anno, ex quo scilicet reliquiae de barba ipsius apostoli illuc sunt relatae, facta memorantur, ita ut inter caecos et claudos vel contractos amplius quam centum septuaginta sanitate donati referantur. Daemoniaci vero, quotquot illo abierunt, sano sensu, pulsis daemonibus, redierunt, praeter alia innumerabilia quae ibidem sunt acta.

 

923

Anno 923 Rotbertus in regnum Lothariense proficiscitur, locuturus cum Heinrico, qui ei obviam venit in pagum Ribuarium super fluvium Ruram; ubi se invicem paverunt, et pacta amicitia, datisque ab alterutro muneribus, discesserunt. Ubi etiam quidam Lotharienses dederunt obsides, et inducias a Rotberto acceperunt usque in Kalendas Octobris. Nortmanni Aquitaniam Arverniamque depraedabantur; contra quos Willelmus dux Aquitaniorum et Ragemundus pugnaverunt, et caesa sunt ibi ex Nortmannis duodecim milia. Boso filius Richardi Ricuinum in lecto languentem occidit. Karolus cum suis Lothariensibus, inducias quas nuper a Rotberto acceperant infringentibus, Mosam transiens, ad Atiniacum venit, et antequam Rotbertus suos fideles adunare potuisset, super Axonam insperate, ubi Rotbertum sub urbe Suessonica sedere compererat, adiit. Et in crastinum, die dominica, hora iam sexta praeterita, Francis dehinc illa die praelium non sperantibus, plurimis quoque prandentibus, Karolus Axonam transit, et super Rotbertum cum armatis Lothariensibus venit. Rotbertus vero armatis his qui secum erant, contra processit; commissoque praelio, multis ex utraque parte cadentibus, Rotbertus quoque rex lanceis perfossus cecidit. Hi tamen, qui erant ex parte Rotberti, Hugo scilicet ipsius filius, et Heribertus cum ceteris, victoria potiti, Karolum cum Lothariensibus in fugam verterunt; sed ob mortem regis sui Rotberti eos persequi destiterunt, campum vero obtinuerunt, spoliaque ab eis, maxime autem a rusticanis et ex Suessonicae urbis suburbio confluentibus, direpta sunt. Lotharienses denique, perditis multis angariis, quas Rothgarius comes accipiens in Laudunum castrum abduxit, relictoque infra regnum Franciae Karolo, revertuntur ad sua. Karolus dehinc Heribertum comitem, Seulfum archiepiscopum, ceterosque regni primates, multis legationibus ut ad se revertantur exorat; quod illi renuentes, pro Rodulfo in Burgundiam transmiserunt, qui otius cum multa suorum manu illis occurrit. Auditoque Franci, quod Karolus Nortmannos ad se venire mandasset, ne illi coniungerentur, inter Karolum atque Nortmannos super Isaram fluvium cum Rodulfo medii resederunt. Tumque Karolo trans Mosam refugiente, Rodulfum cuncti regem eligunt. Rodulfus filius Richardi rex apud urbem Suessonicam constituitur. Et Heribertus comes Bernardum, consobrinum suum, cum aliis legatis, consilium quod per illos agebatur, ut fertur, ignorantibus, ad Karolum dirigit. Qui ab eisdem sacramentis persuasus, ad Heribertum cum paucis proficiscitur, quique eum in castello suo super Somnam apud Sanctum Quintinum suscepit, indeque his qui cum eo venerant remissis, Karolum in quandam munitionem suam, quae vocatur Castellum-Theoderici, super Maternam fluvium deduci fecit, ibique illum, subministratis victui necessariis, sub custodia detinuit; et sic ipse Rodulfum regem in Burgundiam prosecutus est.

Interea Ragenoldus, princeps Nortmannorum qui in fluvio Ligeri versabantur, Karoli frequentibus missis iampridem excitus, Franciam trans Isaram, coniunctis sibi plurimis ex Rodomo, depraedatur. Cuius castris supervenientes fideles Heriberti qui per castella remanserant, adiunctis sibi Rodulfo privigno Rotgeri et Ingobranno comitibus, praedam ingentem eripuerunt, et captivi mille ibidem liberati sunt. Quo cognito, Ragenoldus exagitatus furore, in pagum Atrabatensem praedatum progreditur; cui obvius factus comes Adelelmus, sexcentos ex eis stravit, ceteris fuga prolapsis. Cum quibus Ragenoldus ad munitionum suarum properat refugia, indeque quantas potest exercere non desinit praedas et latrocinia. Quibus urgentibus causis, rex Rodulfus ab Hugone filio Rotberti accitus, de Burgundia venit ad Compendium super Isaram; et audito quod Nortmanni pagum Belvacensem depraedabantur, illo transiit cum Seulfo archiepiscopo et Heriberto comite aliisque quibusdam et electis viris fortibus. Itta fluvio transito, ingressus est terram, quae dudum Nortmannis ad fidem Christi venientibus, ut hanc fidem colerent et pacem haberent, fuerat data. Partem quoque ipsius terrae rex cum Francis, quia ipsi Nortmanni pacem quam pepigerant, propter promissiones Karoli, qui eis latitudinem terrae pollicitus fuerat, infregere, caedibus et igne devastat. His vero rebus eum intentum legati adeunt Lothariensium, se suaque ipsi subdere spondentium. Quorum legatione revocatus ab hac devastatione, cum primatum qui secum aderant consilio Lothariensibus obviam pergit, Hugone et Heriberto comitibus ad praesidium patriae trans Isaram relictis. Lotharienses illi obviam iuxta Mosomum veniunt, et uxor ipsius nomine Emma, regis Rotberti filia, Remis interim ab Seulfo archipraesule consecratur regina. Rodulfus a plurimis Lothariensium susceptus in regno, petitur a Wigerico, Metensium episcopo, receptum ire quoddam castrum in pagum Elisatium nomine Zabrenam. Ubi toto pene demoratus autumno, castellanis, quia Transrhenenses erant, auxilium ab Heinrico frustra expectantibus, tandem obsidibus ab eis acceptis, Laudunum ad uxorem suam revertitur. Interea Nortmannis quosdam pagos nostros trans Isaram, et nostratis eorum terram depraedantibus, crebris alternatim directis legationibus, pacem Heriberto comiti et Seulfo archiepiscopo pollicentur, ceterisque Francis qui cum ipsis contra Nortmannos sedebant, si tamen eis terra daretur, quam spaciosam petebant ultra Sequanam. Rodulfo interea rege, ut dictum est, Laudunum reverso, obsides illi mittunt, et inducias ab eo usque ad medium Maium accipiunt.

Dum haec geruntur, Heinricus, invitantibus se Gisleberto comite et Rotgario Trevirorum praesule, qui necdum se Rodulfo subdiderant, Rhenum transmisisse regnumque Lotharii depraedari nuntiatur. Depopulatus est autem quod inter Rhenum et Mosellam interiacet, gregum armentorumque abductione ac ceterarum opum exhaustu, cum plurimorum quoque iuventutis captivitate. Quique audito, quod Rodulfus exercitum non modo e Francia, quin ex omni congerat Burgundia, in suo se regno recepit, datis induciis Lothariensibus usque Kalendas Octobris anni sequentis. Otto tantum ex his, qui se Rodulfo commiserant, ad Heinricum defecit. Wigericus episcopus Zabrenam ut recepit, evertit. Camaracus male proviso conflagravit incendio. Alter Rodulfus Cisalpinae Galliae rex, quem Italici abiecto rege suo Berengario in regnum receperant, cum ipso Berengario conflixit, eumque devicit; ubi mille quingenti viri cecidisse dicuntur. Seulfo archiepiscopo archiepiscopalis infula, quae pallium nominatur, ab Iohanne papa transmittitur. Multitudo Anglorum limina sancti Petri orationis gratia petentium inter Alpes a Sarracenis trucidatur. Dado Virdunensium episcopus obiit, et episcopatus eius Hugoni ab Rodulfo rege conceditur, quique presbiter Remis ab Seulfo archiepiscopo consecratur.

 

924

               Anno 924 incipiente, fit exactio per Franciam pecuniae collaticiae, quae Nortmannis pacto pacis daretur; et Rodulfus rex profectionem parabat in Aquitaniam, quia Willelmus, eiusdem regionis princeps, subdi sibi differebat. Qui, comperto quod Rodulfus in Aquitaniam cum hostili manu properaret, ei obviam super Ligerim venit, et intercurrentibus alternatim legatis, tandem ad colloquium super ipsum flumen Ligerim infra pagum Augustidunensem convenere. Ubi tota die immorati, Rodulfus ex hac, Willelmus ex illa fluminis ora, nuntiis utrimque progredientibus, sicque die consumpta, flumen tandem Willelmus transiens, ad Rodulfum iam noctu pervenit, et equo desiliens, ad regem equo insidentem pedibus accessit; quem postquam rex osculatus est, utrimque discessum. In crastino ad regem reditur Willelmus, et octo dierum acceptis induciis, post finitam ebdomadam sese regi committit. Et rex illi Biturigensem pagum restituit, quem illi nuper, auxilio fretus Rotberti necdum tamen regis, vi dempserat cum civitate Biturigis. Heriberto denique Peronam, et Hugoni filio Rotberti Cinomannis dedit. Seulfus quoque archiepiscopus terram sancti Remigii coniacentem in Lugdunensi provintia, de qua Heriveus episcopus nihil habuerat, ab Hugone de Vienna, qui eidem colloquio intererat, reimpetravit. Inde reversi circa quoddam castellum venimus, quod dicitur Mons sancti Iohannis. Hoc Raginardus invaserat, et retinebat. Hortatu tamen nepotorum suorum, Walonis et Gisleberti, ceterorumque quos rex ad id expugnandum miserat, obsidem regi filium suum transmisit. Quem rex, exoratus a propinquis Ragenardi et Hugone fratre suo, recepi iussit, et Ragenardo inducias dedit, caeterosque omnes qui cum Ragenardo erant, obstrictos sacramento reliquid. Interea Gislebertum Berengarius, qui sororem ipsius uxorem habebat, comprehendit, quemque oblatis obsidibus sibi pro eo filiis Ragenarii, fratris ipsius Gisleberti, dimisit. Idem vero Gislebertus dimissus, terram Berengarii Ragenariique fratris sui et Isaac comitis depraedationibus plurimis vastat. Post haec regi Rodulfo legatos, ut ab eo reciperetur, dirigit. Quod rex fidelium suorum consilio, ipsius abominatus periuria et instabilitatem, facere contempsit.

               Hungari ductu regis Berengarii, quem Langobardi reppulerant, Italiam depopulantur; Papiam quoque, urbem populosissimam atque opulentissimam, igne succendunt; ubi opes periere innumerabiles; aecclesiae 44 succensae urbis ipsius episcopus cum episcopo Vercellensi, qui secum erat, igne fumoque necatur; atque ex illa pene innumerabili multitudine ducenti tantum superfuisse memorantur, qui ex reliquiis urbis incensae, quas inter cineres legerant, argenti modios octo dederunt Hungaris, vitam murosque civitatis vacuae redimentes. His expletis, Hungari per abrupta transeuntes Alpium iuga, veniunt in Galliam. Rodulfus, Cisalpinae rex Galliae, et Hugo Viennensis Hungaros inter angustias collium Alpinorum claudunt; unde inopinato loco per devia montis evadentes, Gothiam impetunt; quos insequentes praedicti duces, sternunt ex eis quos reperire poterant. Interea Berengarius, Italiae rex, a suis interimitur.

               Rodulfus rex Frantiae placitum tenuit apud Atiniacum. Tunc inde profectionem parans in regnum Lotharii, gravissimo languore corripitur; cuius vi recidiva, dum iam convalescere putabatur, opprimitur, et pene desperatus a pluribus, Remis ad sanctum Remigium se deferre petiit. Ubi nonnulla dona largitus, ceterum, praeter uxoris partem, quicquit sibi thesaurorum supererat, per monasteria Franciae Burgundiaeque direxit; et quattuor ebdomadibus apud sanctum Remigium demoratus, tandem redintegrata sanitate, Suessonicam peciit urbem, indeque regreditur in Burgundiam. Heinricus aeque in ipsis Sarmatarum finibus valitudine corporis tota detinetur aestate. Interim contentio inter Gislebertum et Ragenerum fratrem eius, nec minor inter Bosonem et Othonem, caedibus incendiis ac depraedationibus utrobique patratur. Nortmanni cum Francis pacem ineunt sacramentis per Hugonem et Heribertum comites, Seulfum quoque archiepiscopum; absente rege Rodulfo, eius tamen consensu, terra illis aucta, Cinomannis et Baiocae pacto pacis eis concessae. Isaac quoque comes quoddam castellum Stephani Camaracensis episcopi dolosa infestatione comprehendens, incendit. Praesidii etiam Heriberti turris super Maternam fluvium, ubi Karolus custodiebatur, subitaneo conflagravit incendio. Raginoldus cum suis Nortmannis, quia nondum possessionem intra Gallias acceperat, terram Hugonis inter Ligerim et Sequanam depopulatur. Synodus episcoporum Remensis dioceseos apud Trosleium Octobri mense habita, Seulfo archiepiscopo praesidente, in qua Isaac comes ad emendationem et satisfactionem venit, pro his quae prave adversus aecclesiam Camaracensem perpetraverat, et vadatus argenti libris centum, pacatur cum Stephano praefatae urbis episcopo, praesente Heriberto et pluribus Frantiae comitibus.

               Rodulfus rex castellum montis sancti Iohannis, id Ragenardo invito licet deserente, recepit, sicque Frantiam repetit. Willelmus et Hugo Rotberti filius cum Ragenoldo de sua terra securitatem paciscuntur, et Ragenoldus cum suis Nortmannis in Burgundiam proficiscitur. Illuminationes candelarum hoc anno multae per diversa Frantiae loca, orto repente lumine, factae, et visiones sanctorum cuidam presbytero nomine Ebrulfo in villari Mosomo proximo commanenti ostensae. Remis in aecclesia sanctae Mariae sollempnitate omnium sanctorum quidam diu contractus, cuius coxae cruribus inhaeserant iunctae poplitum nervis ita retractis, virtute divina solutus et erectus est. Hungari qui Gothiam vastabant, pestem quandam perpessi, capitum inflatione ac dissintiria pene cuncti, paucis evadentibus, nuntiantur esse consumpti.

 

925

               Anno 925 redintegrante, Raginoldus cum suis Nortmannis Burgundiam depopulabatur. Cum quo Warnerius et Manasses comites, Ansegisus et Gotselinus praesules, congressi apud montem Calaum, Nortmannorum plusquam octingentos sternunt. Warnerius comes ibi, equo cui sedebat occiso, captus et interemptus est, et Ansegisus Trecasinae urbis episcopus vulneratus. Quo Rodulfus rex comperto, in Burgundiam cum quibusdam ex Francia, militibus scilicet Remensis aecclesiae et Abbone Suessionensi episcopo, paucis etiam aliis secum comitantibus, proficiscitur, Heriberto quoque comite se prosequente. Collectaque ex Burgundia militum manu non pauca, venit usque ad castra Nortmannorum super Sequanam; ibique ab his qui ex Francia perrexerant pedestri pugna certatum ad castra. Videntes vero, quod illi qui erant cum rege, pars scilicet exercitus maxima, neque castra invadere neque equis desilire temptarent, compulsis in castra Nortmannis qui fuerant ad repugnandum egressi, quibusdam quoque prostratis, a castrorum pervasione discedunt, castraque duobus vel tribus milibus a Nortmannorum castris metantur in girum, Hugone Rotberti filio econtra supra Sequanam hac ex parte castra metato. Ubi propinquiorem castrorum obsidionem procrastinantibus Francis et de die in diem differentibus, naves a Parisio venturas expectando, eruptione clam facta, quorundam nostrorum veluti fertur assensu, Nortmanni sua castra linquentes, et saltum quendam iter suum tutandi gratia petentes, evadunt; nostrorum vero quique regrediuntur ad sua. Ieiuniis itaque coeptis quadragesimalibus, Heribertus, cum Gisleberto indeque cum Hugone locutus, regem accersiit ex Burgundia; qui festinanter adveniens, Camaracum Lothariensibus atque Gisleberto proficiscitur obviam. Quique hoc placitum omittentes, super Mosam ad eum veniunt, suique Gislebertus et Otto efficiuntur.

               Nortmanni de Rodomo foedus quod olim pepigerant irrumpentes, pagum Belvacensem atque Ambianensem depopulantur. Ambianis civitas male proviso confugientium igne succensa est; sic et Atrabatis subito exorto conflagravit incendio. Nortmanni usque ad Noviomagum praedatum veniunt, et suburbana succendunt. Castellani cum suburbanis egredientes, Nortmannos repellunt, sternunt quos poterant, partem suburbii liberant. Baiocenses interim terram Nortmannorum ultra Sequanam depraedantur. Quo comperto Parisiaci, et ipsi quoque cum quibusdam fidelibus Hugonis filii Rotberti, et quorundam castellorum oppidanis, partem quandam pagi Rotomagensis, qui possidebatur a Nortmannis cis Sequanam, depopulati sunt, villis succensis, pecoribus abductis, nonnullis etiam Nortmannorum interfectis. Heribertus comes interea cum paucis Francorum, quia parum adhuc herbae inveniebatur equis, transitum Nortmannis prohibendi gratia, super Isaram residebat. Nortmanni terrae suae cognita vastatione, in sua festinant redire. Heinricus denique Rhenum transiens, oppidum quoddam nomine Tulpiacum, quod Gisleberti fideles tutabantur, vi cepit, nec diu demoratus infra regnum Lotharii, ad sua trans Rhenum regreditur, obsidibus a Gisleberto acceptis. Hilgaudus comes et ceteri maritimi Franci loca sibi vicina nuper a Nortmannis possessa pervadentes, devastant.

               Rodulfus interea de Burgundia revertitur in Franciam, et ut se ad bellum contra Nortmannos praeparent, Francis banno denuntiat. Heribertus igitur expeditione coepta contra Nortmannos cum militibus Remensis aecclesiae, Arnulfus quoque comes et ceteri maritimi Franci praesidium quoddam Nortmannorum aggrediuntur, quo etiam Rollo princeps eorum mille Nortmannos praeter ipsius inhabitatores oppidi ex Rodomo transmiserat. Idem vero castrum secus mare situm vocabatur Auga; quod circumdantes Franci, vallum, quo pro antemurali cingebatur, irrumpunt, murumque infringentes conscendunt; et oppido pugnando potiti, mares cunctos interimunt, munitionem succendunt. Nonnulli tamen evadentes, finitimam quandam occupant insulam, quam adgredientes Franci, maiore licet mora quam oppidum ceperant, capiunt. Quod videntes Nortmanni, qui armis vitam pro posse tutabantur, postquam spem vitae amisissent, quidam se fluctibus immergunt, quidam, ut enatarunt, iugulati sunt. Et alii quidem Francorum necabantur gladiis, alii propriis se oppetebant telis. Sicque omnibus prostratis, et praeda non modica direpta, Franci revertuntur ad sua, Rodulfus autem rex cum Hugone et Burgundionibus in pago Belvacensi sedebat.

               Per idem tempus Seulfus Remorum archiepiscopus obiit, expletis in episcopatu annis tribus et diebus quinque. Heribertus comes Remis venit, et vassallos ipsius aecclesiae sed et clericos de electione rectoris ad suum consilium intendere fecit. Hugo filius Rotberti pactum securitatis accipit a Nortmannis, terra filiorum Balduini, Rodulfi quoque de Gaugeio atque Hilgaudi extra securitatem relicta. Episcopatus Remensis Heriberto comiti commissus est sub obtentu filii sui Hugonis, admodum parvuli, necdum, ceu ferebatur, quinquennis. Abbo episcopus Romam petit cum legatis Heriberti comitis. Heinrico cuncti se Lotharienses committunt; et ipse Bernuino, Dadonis episcopi nepoti, episcopium Virdunense concedit, qui et expulso Hugone presbitero, cui Rodulfus illud dederat, ibidem ordinatur episcopus.

 

926

               Annus 926 incipiebat, et Rodulfus rex cum Heriberto comite et quibusdam maritimis Francis Nortmannos in pago Atrabatensi quodam saltu coartatos obsidebat, cum repente post aliquot dies noctu eruptione coepta, Nortmanni castra regis aggrediuntur; ibique regi, ne a Nortmannis comprehenderetur, succursum ab Heriberto, succensisque casis quibusdam, pugnatum ad castra. Nortmanni tandem a castrorum pervasione repulsi, recedunt; rex ibi vulneratus et Hilgaudus comes interemptus est; Nortmanni mille et centum dicuntur ibidem occisi. Sicque Rodulfus Laudunum revertitur, et Nortmanni usque in pagum Porcensem silvestria loca depraedantur. Hungari quoque Rheno transmeato, usque in pagum Vonzinsem praedis incendiisque desaeviunt. Luna quartadecima sabbato sancto paschae, die Kalendarum Aprilium, passa defectum et in pallorem conversa est, quadam luminis relicta particula, velut esset secunda; sicque aurora iam incipiente, in sanguineum tota mutata est colorem. Corpus sancti Remigii et aliorum quorundam sanctorum pignera Hungarorum metu Remis a suis monasteriis sunt delata; inter quae sanctae quoque Walburgis reliquiae, ad quas nonnulla exercebantur miracula. Exactio pecuniae collaticiae, Nortmannis pacto pacis dandae, publice fit per Franciam atque Burgundiam. Data igitur pecunia, pax utrimque est cum iuramento firmata. Hinc exercitus ex Francia Burgundiaque cum Rodulfo rege et Heriberto comite proficiscitur super Ligerim, et acceptis obsidibus ab urbe Nivernensi, quam frater Willelmi contra regem tutabatur, in Aquitaniam ad persequendum Willelmum, qui a rege forte desciverat, transeunt insecunturque fugitantem, donec rumor infestationis Hungarorum, quod iterum iam Rhenum transissent, exercitum in Franciam repedare coegit.

               Hugo, filius Bertae, rex Romae super Italiam constituitur, expulso Rodulfo Cisalpinae Galliae rege, qui regnum illud pervaserat, et alteri feminae vivente uxore sua se copulaverat; occiso quoque a filiis Bertae Burcardo Alamannorum principe ipsius Rodulfi socero, qui Alpes cum ipso transmearat, Italiae regni gratia recuperandi genero. Hugo presbiter expulsus Virduno, defungitur. Ebrardus quidam Transrhenensis in regnum Lotharii mittitur ab Heinrico, iustitiam faciendi causa, et Lotharienses inter se pace consociat. Rodulfus comes, filius Heiluidis, obiit. Non multo post etiam Rotgarius vitricus eius, comes Laudunensis pagi, decessit. Hugo filius Rotberti filiam Eadwardi regis Anglorum, sororem coniugis Karoli, duxit uxorem.

 

927

               Anno 927 inter Rodulfum regem et Heribertum comitem pro Laudunensi comitatu, quem Heribertus Odoni filio suo dari petebat, concedente illum rege cuidam filiorum Rotgarii nomine Rotgario, simultas exorta est. Acies igneae Remis in caelo mense Martio mane quadam die dominica visae; cui signo pestis e vestigio successit, quasi febris et tussis, quae mixta quoque mortalitate in cunctas Germaniae Galliaeque gentes irrepsit. Widricus Mettensis antistes defungitur. Heribertus comes legatos suos trans Rhenum dirigit ad Heinricum; quibus reversis, evocatur ad colloquium Heinrici per eosdem, ad quod properans, cum Hugone Rotberti filio pace firmata, muneribus Heinricum honorat et honoratur ab illo. Ibi etiam Heinricus episcopium Mettensium, contempta electione ipsorum, cuidam, ut ferebatur, Dei servo dedit, cognomento Bennoni.

               Hugo filius Rotberti et Heribertus comes contra Nortmannos pergunt, qui super fluvium Ligerim morabantur. Tempestas maxima pagum Laudunensem concussit et Suessonicum, qua domus eversae arboresque multae fuerunt evulsae, homines exanimati per loca diversa quamplures. Willelmus Aquitanorum princeps obiit. Nortmanni de Ligeri postquam obsessi sunt ebdomatibus quinque ab Heriberto et Hugone, datis acceptisque obsidibus et concesso sibi pago Namnetico, pacem pepigere Francis. Synodus sex episcoporum apud Trosleium habita, contradicente rege Rodulfo, per missos Heriberti comitis, et mandante illi, ut synodum differret, sibique obviam ad Compendium veniret. Quod ille agere renuit; synodo vero interfuit. Ubi Herluinus comes ad poenitentiam venit pro uxore, quam duxerat alia vivente. Post absolutionem synodi Heribertus comes Laudunum ingredi voluit; praevenit autem eum Rodulfus rex, missis illo militibus ad custodiam loci; ipse denuo subsecutus, idem castellum ingressus est. At Heribertus Karolum de custodia eiecit, secumque in pagum Veromandinsem, scilicet ad Sanctum Quintinum deduxit. Rodulfus vero in Burgundiam revertitur, Rotgarii filiis cum uxore sua ad custodiam Lauduni relictis; qui egredientes, loca quaeque devastant circa Codiciacum, episcopii Remensis castrum. Karolus igitur cum Heriberto colloquium petit Nortmannorum ad castellum quod Auga vocatur, ibique se filius Rollonis Karolo committit, et amiciciam firmat cum Heriberto. Metus interea falsi rumoris Hungarorum et fugae per regnum Lothariense agitantur et Franciam.

 

928

               Anno 928 inchoante, in ipsis sollemniis ortus Christi, Rodulfus de Burgundia cum hostili Burgundionum manu venit in Franciam praedando, et etiam loca quaedam incendendo. Cui Hugo filius Rotberti obviam properat; venientesque super Isaram, inter Rodulfum et Heribertum comitem sequester et medius fuit, et ab Heriberto obsides accepit, donec iterum ad denominatum placitum convenirent. Quo facto, Rodulfus in Burgundiam revertitur, non valens suadere coniugi suae Lauduno discedere. At Heribertus comes Remis cum Karolo venit, indeque litteras mittit Romam Iohanni papae, significans ei de restitutione et honore Karoli, ut ille sibi etiam sub excommunicationis interminatione mandaverat, se pro viribus decertare. Rodulfus rex et Heribertus comes iterum ad placitum iam infra quadragesimam veniunt. Regina uxor Rodulfi Laudunum relinquit, et in Burgundiam redit. Heribertus comes Lauduno petitur, et exinde placitum cum Nortmannis habuit; ipseque et Hugo amiciciam cum eis pepigerunt. Filius tamen Heriberti Odo, quem Rollo habebat obsidem,, non redditur illi, donec se committit Karolo pater cum aliis quibusdam Franciae comitibus et episcopis. Tempestates variae diversis locis effusae. Otgarius Ambianensium praesul, vir sanctus et plenus dierum, obiit; cuius vita usque ad annos centum et amplius protelata refertur. Heribertus comes quandam munitionem filiorum Rotgarii, quam dicunt Moritaniam, super Scaldum fluvium vi cepit et diruit. Interea missus Heriberti comitis Roma revertitur, nuntians Iohannem papam a Widone, fratre Hugonis regis, propter simultatem quandam inter illos exortam retrusum in carcerem.

               Odalricus Aquensis quidam episcopus in aecclesia Remensi recipitur ab Heriberto comite ad celebrandum episcopale dumtaxat ministerium vice Hugonis, ipsius comitis filii adhuc parvuli, concediturque ipsi Odalrico abbatia tantum sancti Timothei cum praebenda canonica. Heinricus, Germaniae princeps, cum multitudine Germanorum Rhenum transiit, et supra Mosam veniens, obsidet quoddam castrum Bosonis comitis nomine Durofostum, pro eo quod Boso ad legem venire nolebat de quibusdam abbatiis et terra episcopatuum, quam potestatis auctoritate ceperat, et pertinaciter Heinrici praecepta spernens detinebat; mittensque ad Bosonem, pacem spondet, si ad se veniat. Qui acceptis obsidibus pacto securitatis ab Heinrico, venit ad eum, eique fidelitatem et pacem regno iuramento promittit, terram quam vi ceperat reddit, data sibi alia recompensationis gratia; pacaturque tam ipse quam Ragenarius cum Gisleberto et ceteris Lothariensibus. Hugo et Heribertus ad Heinricum colloqui causa proficiscuntur, indeque revertentes, obviam pergunt regi Rodulfo. Rursusque Heribertus se illi committit, iterum redacto sub custodia Karolo; deinde cum Rodulfo proficiscitur in Burgundiam obviam Hugoni Italiae regi. Vindemiae pene peraguntur infra mensem Augustum. Hugo rex habens colloquium cum Rodulfo, dedit Heriberto comiti provintiam Viennensem vice filii sui Odonis. Benno Mettensis episcopus, insidiis appetitus, eviratus luminibusque privatus est. Rodulfus rex Remis veniens, pacem fecit cum Karolo, reddens illi Atiniacum, muneribusque honorans illum.

 

929

               Anno 929 Heribertus et Hugo comites contra Bosonem, Rodulfi regis fratrem, proficiscuntur, propter quosdam Rothildis alodes nuper defunctae, quos a Bosone pervasos repetebat Hugo, gener ipsius Rothildis. At Heribertus comes Victoriacum, Bosonis castellum, cepit, et posthac inducias dant Bosoni usque ad finem Maii mensis. Boso ad Heinricum profectus, pacem publice iurare compellitur. Deroldus medicus episcopatum Ambianensem adipiscitur, Albero Mettensem; Bennoni quadam abbatia concessa sustentationis tenore Heribertus et Hugo Monasteriolum, castellum Erluini, filii Hilgaudi comitis, obsident, tandemque acceptis obsidibus revertuntur. Iohannes papa, dum a quadam potenti femina cognomine Marocia principatu privatus sub custodia detineretur, ut quidam vi, ut plures astruunt, actus angore, defungitur. Karolus quoque rex apud Perronam obiit. Simultas inter Hugonem et Heribertum comites exoritur, recepto Herluino ab Hugone cum terra sua, et Hilduino, qui erat Hugonis, ab Heriberto. Viae Alpium a Sarracenis obsessae, a quibus multi Romam proficisci volentes, impediti revertuntur.

930

               Anno 930 Rodulfus rex Nortmannos de Ligeri, qui Aquitaniam depraedationibus infestabant, in pago Lemovicino uno proelio pene delevit, et Aquitanos sibi subditos fecit. Heribertus Arnoldum, qui erat Hugonis, recepit. Diversi motus agitantur bellorum per Franciam inter Hugonem et Heribertum. Rodulfus rex in Franciam veniens, pacem inter eos atque Bosonem multo labore per diversa placita componit; et Heribertus Victoriacum Bosoni reddit. Adelelmo Laudunensium praesule defuncto, Gozpertus nepos eius episcopium adipiscitur. Heribertus Ansellum Bosonis vasallum, qui Victoriacum tenebat, cum ipso castello recipit, et Codiciacum illi cum alia terra concedit. Rodulfo rege in Burgundiam regresso, Lotharienses in Franciam cum Gisleberto obviam Hugoni veniunt, et oppidum quoddam nomine Duagium, quod Arnoldus tenebat, adactum obsidione capiunt. Interea homines Bosonis Victoriacum proditione recipiunt, et Mosomum fraude pervadunt. Boso, relictis quibusdam fidelibus suis ad custodiam Mosomi, proficiscitur ad obsidionem castri praememorati. At Heribertus, a quibusdam Mosomensibus evocatus, supervenit insperatus, transmissaque Mosa vadis inopinatis, et intrans oppidum, porta latenter a castellanis aperta, vassallos Bosonis, qui ibi relicti ad munimen loci fuerant, omnes capit. Remis infra et circa aecclesiam sanctae Mariae lumen magnum ab aquilonari et orientali parte paulo ante initium diei apparuit.

 

931

Anno 931 Rodulfus rex Viennam profectus, Karlo Constantino, Lucdowici Orbi filio, qui eam tenebat, subiectionem pollicitante, revertitur, et Turonum ad sanctum Martinum orationis gratia proficiscitur. Lotharienses interea Duvagium capiunt, et Hugo illud Rotgario filio Rotgarii concedit. Heribertus vero castrum sancti Quintini Arnoldo pro eo reddit. Graeci Sarracenos per mare insequentes usque in Fraxinidum saltum, ubi erat refugium ipsorum, et unde egredientes Italiam sedulis praedabantur incursibus, Alpibus eciam occupatis, celeri Deo propitio internetione proterunt, quietam reddentes Alpibus Italiam. Die purificationis beatae Dei genitricis Mariae, Remis in aecclesia ipsius quidam canonicorum famulus, custos aecclesiae sancti Dyonisii et sancti Tedulfi, subito perculsus, contractus obriguit nervis tam manuum quam basium, ruentique sibi pavimenti os visum es adhaesisse lapidi; quo paulo post resoluto, tam manibus quam cruribus rigore constrictis, defertur immobilis; atque post quinta die dominica manus ei resolvuntur ad missam, et crura similiter ad missam quintadecima. Cui res similis die circumcisionis Domini ante quinque annos in eadem acciderat aecclesia, et resolutus ibidem post triginta dies in ipsa purificationis fuerat sollemnitate.

Rotbertus, archiepiscopus Turonensis aecclesiae, Roma remeans, sub Alpibus noctu infra tentoria cum comitantibus secum interimitur a latronibus. Gislebertus, filius Manasse, a rege Rodulfo desciscit propter Avalonum castrum, quod ab eo Emma regina abstulerat, simulque recedit Ricardus, filius Warnarii, ob eandem rationem. Item inter Gislebertum Lothariensem et Bosonem simultas exoritur, pacato Bosone cum Heriberto; castrumque Bosonis Durofostum a Gisleberto capitur, itemque sub ipsis diebus Moritania, munitio filiorum Rotgarii, ab Arnulfo, filio Balduini. Et Heribertus amiciciam Gisleberti Lothariensis accipit. Boso, relicto Heinrico, ad Rodulfum regem vadit; indeque rediens, Catalaunicum castrum vi cepit, exussit atque subvertit, ob inimicicias Bovonis episcopi, cuius homines quosdam Bosonis membris truncaverant.

Rodulfus rex in Franciam revertitur, et Heriberto comite ab illo deficiente, rex, iuncto sibi Hugone, quoddam castrum Heriberti, Domincum nomine, capit ac diruit; deinde Atrabatem obsidet. Heribertus comes, adiunctis sibi per Gislebertum ducem Lothariensibus, contra regem vadit; pactisque induciis usque Kalendas Octobris, utrimque disceditur. Interim quidam fidelium Heriberti, Remensi ex urbe profecti, quoddam Hugonis castrum super Vidulam situm, nomine Brainam, et quod ipse Hugo ab episcopo Rotomagensi tulerat, capiunt atque subvertunt. Rodulfus rex litteras Remis mittit ad clerum et populum pro agenda electione praesulis; ad quae illi respondent, se id agere non posse, salvo suo electo, et electione manente quam fecerant. Heribertus comes ad Heinricum proficiscitur, eique sese committit; et exercitus regis atque Hugonis Laudunensem et Remensem pagum depraedantur. Rodulfus rex pergens ad Atiniacum, Hugonem ad Heinricum mittit; a quo Heinricus acceptis obsidibus, et pacta securitate, trans Rhenum recedit. Interea Brittones, qui remanserant Nortmannis in Cornu-Galliae subditi, consurgentes adversus eos qui se obtinuerant, in ipsis sollemniis sancti Michahelis omnes interemisse dicuntur qui inter eos morabantur Nortmannos, caeso primum duce illorum nomine Felecan.

Rodulfus rex cum Hugone et Bosone ceterisque suis Remorum obsident urbem; quam tertia tandem ebdomada post obsidionem ingressus, aperientibus sibi eis qui erant in civitate, ordinari facit ibi praesulem Artoldum monachum ex coenobio sancti Remigii, qui iam pridem, ipso tamen anno, reliquerat Heribertum et transierat ad Hugonem. Bovonem quoque Catalaunensem episcopum, qui a se desciverat cum Heriberto, rex capiens, tradidit custodiendum Hugoni, et episcopatum ipsius Miloni clerico tribuit; sicque pergens Laudunum, obsidet inibi Heribertum, qui ibidem sese concluserat cum suis. Nec diu persistens, locum petit egrediendi; datoque sibi spatio, recedit, dimissa uxore sua in arce, quam infra Laudunum ipse construxerat. Ad quam postea capiendam maioris laboris et morae opus regi fuit; qua vix tandem potitus, in Burgundiam revertitur, Aquitanis discordantibus obviam proficiscens. Incon Nortmannus, qui morabatur in Ligeri, cum suis Brittanniam pervadit, victisque [et pervasis] et caesis [vel eiectis] Brittonibus, regione potitur.

 

932

               Anno 932 rex Rodulfus in Burgundiam reversus, quaedam castella Gisleberti et Richardi, qui a se desciverant, receptat. Airardus Noviomensis episcopus defungitur, et quidam clericus eius urbis, qui fieri cupiebat episcopus, Adelelmum comitem noctu in civitate, latenter muro conscenso, recipit; a quo mane loci milites urbe propulsi, collecta secum nonnulla suburbanorum manu, civitatem aggrediuntur, annitentibusque qui infra muros remanserant civibus, quidam exusta porta, quidam per aecclesiae fenestram ingrediuntur. Adelelmus in aecclesiam confugiens, secus altare cum quibusdam qui secum introierant interemptus est, et cives urbem recipiunt. Heribertus comes, Hammo castro recepto, Ebrardum fratrem Erluini, qui illud tenebat, capit. Rodulfus rex cum Hugone locutus, Bovonem episcopum in gratiam recipit, eique suum, Catalaunense scilicet, episcopium reddit. Waltbertus, Corbeiensis abbas, Noviomensibus ordinatur episcopus. Rodulfus rex, Gisleberto recepto, a Burgundia revertitur in Franciam, ibique abbatia sancti Medardi, quam Heribertus tenebat, potitus, regreditur in Burgundiam.

               Hugo Ambianensem cum quibusdam episcopis Franciae obsidens civitatem, quam tenebant fideles Heriberti, crebroque quatiens bello, sumptis tandem relinquit obsidibus, et obsidione castrum circumdat sancti Quintini. Milo, qui Catalaunense depraedabatur episcopium, excommunicatur ab Artoldo archiepiscopo ceterisque Remensis dioceseos episcopis. Hugo castellum sancti Quintini postquam duobus mensibus obsederat, oppidanorum tandem deditione capit. In crastinum postquam illud ingressus est, unus contractus in aecclesia ipsa erigitur. Ragemundus et Ermingaudus principes Gothiae, regi se Rodulfo committunt; Lupus quoque Acinarius Vasco, qui equum ferebatur habere annorum plus quam centum, adhuc tamen validissimum. Gislebertus cum Lothariensibus, invitante se Hugone, Perronam obsidet; ubi congressione frequenti plures occiduntur Lotharienses; reliqui munitionem capere non valentes recedunt, locuto prius Gisleberto duce cum Rodulfo rege, mediante Hugone. Rodulfus rex cum Hugone Hammum castellum Heriberti obsidet, acceptisque obsidibus ita relinquit. Gozperto Laudunensium praesule defuncto, Ingramnus decanus monasterii sancti Medardi, episcopus Lauduni ordinatur. Boso frater regis, et Bernuinus episcopus Virdunensis, incendiis inter se depraedationibusque bachantur. Heribertus trans Rhenum ad Heinricum proficiscitur.

 

933

               Anno 933 missi Remensis aecclesiae Giso et Amalricus Roma redeuntes, palleum Artoldo praesuli deferunt, nuntiantque, Iohannem papam, filium Mariae, quae et Marocia dicitur, sub custodia detineri a fratre suo nomine Albrico, qui matrem quoque suam Marociam clausam servabat, et Romam contra Hugonem regem tenebat. Hungari se in tres partes dividunt; quorum pars una Italiam petit, alia terram Heinrici trans Rhenum invadit. Contra quos profectus Heinricus cum Baioariis et Saxonibus ceterisque quibusdam sibi subiectis gentibus, omnes usque ad internetionem sternit; quorum triginta sex milia caesa referuntur, praeter eos quos absorbuit fluvius et qui vivi capti sunt. Richarius, episcopus Tungrensis, quoddam castellum Bernardi comitis, quod ipse Bernardus apud Harceias in pago Porcinse construxerat, evertit, eo quod in suae aecclesiae terra situm est. Vienna Rodulfo regi, tradentibus eam his qui eam tenebant, deditur. Willelmus, princeps Nortmannorum, eidem regi se committit; cui etiam rex dat terram Brittonum in ora maritima sitam. Rodulfus rex munitionem Heriberti, quae dicitur Castellum-Theoderici obsidet ebdomadas sex. Postea Walo, qui custodiebat illud, reginae Emmae se committit, eiusdemque fidei vel provisioni castrum dimittitur. Waldricus episcopus Autisioderensis obiit, et Wido, eiusdem loci archidiaconus, episcopium adipiscitur. Synodus inter obsidendum praedictum praesidium celebratur, congregatis nonnullis Franciae vel Burgundiae praesulibus, cui praesederunt domnus Artoldus antistes Remorum, et domnus Teutolus Turonensis episcopus. Tunc quoque domnus Artoldus Hildegarium ordinat episcopum urbis Belvacensis.

               Odo filius Heriberti Hammum praesidium tenens, pagum Suessonicum atque Noviomensem praedis incendiisque proterit. Heribertus, pater eius, ad Sanctum Quintinum clam veniens, tertia die postquam venit, castrum pugnando cepit, oppidanis non repugnantibus, solis tantum custodibus Hugonis obnitentibus; quos capiens Heribertus, accepto ad eis sacramento, dimisit ibi, relictis etiam ex suis ad oppidi tutelam complicibus. Quod audiens Hugo, mox adveniens castrum recipit, et quendam nobilem clericum nomine Treduinum ab Heriberto ibi dimissum apprehendens, suspendit cum quibusdam aliis; nonnullis vero aliis membra diversa decidit. Indeque proficiscens cum domno Artoldo episcopo, munitionem nomine Raugam, tradentibus eam Heriberti custodibus, sine difficultate capit. Hugo rex Italiae Romam obsidet. Et Sarraceni meatus Alpium occupant, et vicina quaeque loca depraedantur. Artoldus archiepiscopus Fulbertum urbi Camaracensi praesulem ordinat. Heribertus Castrum-Theoderici super Maternam fluvium positum, tradentibus illud sibi quibusdam quos ibi ad custodiam Walo relinquerat, recipit, dispositisque recedit custodibus. Quod audiens Hugo, idem castrum quantotius obsidere procurat.

 

934

Anno 934 obsidentibus praenotatam munitionem rege Rodulfo et Hugone comite, quarto tandem mense, ascendente noctu muros, custodibus dormientibus, Walone cum suis, pars oppidi capitur, arx tamen tutior ab Heriberti fidelibus retinetur. At regiis militibus insistentibus, non multo post obsides dedunt, et ab obsidione disceditur. Remis in aecclesia beatae Dei genitricis Mariae sollemnitate annuntiationis Domini, dum sacra missarum ab Artoldo praesule inibi celebrarentur, quidam iuvenis, contractis poplitum nervis, repere solitus, repente resolutis extendentibusque se genuum crurumque compagibus, assurgit, retemptatoque gressu iam diu oblita repetit vestigia. Item in aecclesia sancti Hilarii ante portam Martis caecus quidam nomine Paulus illuminatur, ammonitus prius in somnis, ut ad ipsum locum veniret, ibique lumen recipere deberet.

Rex iterum cum Hugone, neglectis ab Heriberto quos sui dederant obsidibus, omissam repetit obsidionem. Heinricus Gislebertum et Ebrardum cum episcopis regni Lothariensis ad Rodulfum regem pro Heriberto dirigit; redditoque regi Castello-Theoderici, Hammus atque Perrona Heriberto conceduntur usque Kalendas Octobris. Arnulfus de Flandris filiam Heriberti, olim sibi iuramentis alterutro datis depactam, sumit uxorem. Heribertus per Veromandinsem pagum messes eorum qui se relinquerant vel quibus Hugo ipsam terram dederat colligens, Perronam deduci facit. Igneae Remis in caelo acies visae sunt discurrere, et quasi serpens igneus, et quaedam iacula ferri pridie Idus Octobris mane ante lucis exortum. Mox subsecuta est pestis, diversis afficiens humana corpora morbis. Diaconus quidam Virdunensis nomine Adelmarus langore depressus, spiritum visus est amisisse; sed antequam feretro imponeretur, reversus, ita surrexit validus, ut sibi nihil videretur aegritudinis fuisse perpessus. Qui se diversa suppliciorum vel refrigerii loca vidisse testatur, seque ipsum loco poenali deputatum, Dei vero genitricis precibus, beato quoque Martino intercedente, ad agendam poenitentiam praesenti vitae redditum. Gislebertus cum Lothariensibus in Franciam Heriberti venit auxilio, velut oppidum sancti Quintini obsessurus. Sed antequam ad illud perveniret, missi Hugonis ei venientes obviam, pacem inter Hugonem et Heribertum, dato utrimque iureiurando, usque ad Maium mensem pepigerunt; et Lotharienses regrediuntur ad sua. Religio regulae monachorum in quibusdam monasteriis per regnum Lothariense reparatur. Et Emma regina defungitur.

 

935

               Anno 935 Rodulfus rex castrum Gosfridi vocabulo Viriliacum, quod contra eum quidam Aquitanorum tenebant, obsidens cepit, et Gosfrido reddidit; indeque in Franciam remeavit, et Gosfridum trans Rhenum ad Heinricum direxit. Hoc rege Lauduni degente, tumultus ipso die sancto paschae inter regios et episcopi milites exoritur; ubi nonnulli non modo laici, sed etiam clerici quidam vulnerati vel interempti sunt. Unde rex placitum Suessionis cum regni primatibus habuit; deinde locutus cum missis Heinrici, ad eius properat colloquium, ubi etiam Rodulfus rex Iurensis interfuit; pactaque inter ipsos amicicia, etiam Heribertum cum Hugone pacarunt, redditis quibusdam suis eidem Heriberto possessionibus. Sed et Heinricus, Bosone recepto, terram quam prius habuerat ei ex magna parte restituit. Hungari per Burgundiam diffunduntur praedisque incendiis ac caedibus, non tamen diu, debachati, comperto Rodulfi regis adventu, in Italiam transmeant. Artoldus archiepiscopus Wifredum quendam monachum Tarwanensi ordinat aecclesiae praesulem.

               Rodulfus rex Divionum castrum, quem Boso comes ceperat eiusque complices retinebant, obsidet. Lotharienses cum quibusdam comitibus ex Saxonia, Heriberti scilicet amicis, quasi ad colloquium Hugonis cum multo exercitu conveniunt. Sed quia Hugo castellum sancti Quintini Heriberto renuit reddere, ipsam munitionem obsident, belloque pressam tutantium tandem redditione recipiunt atque subvertunt; parantesque Laudunum obsidere, mandato Rodulfi regis in propria revertuntur. Interea Boso frater regis Rodulfi in expeditione obsidionis castri sancti Quintini moritur; et delatus ad sanctum Remigium sepelitur. Rodulfus rex gravi per totum autumnum decubat aegritudine. Nortmanni qui pagum Biturigensem depraedabantur, a Biturigensibus et Turonensibus bello aggressi perimuntur. Synodus septem episcoporum apud sanctam Macram, domno Artoldo archiepiscopo praesidente, celebratur, in qua praedones et aecclesiasticarum rerum pervasores ad correctionem venire vocantur.

 

936

               Anno 936 Ingramnus Laudunensis aecclesiae episcopus obiit. Sub isdem fere diebus rex Rodulfus defungitur, sepeliturque Senonis apud sanctam Columbam, cuius aecclesia factione quorundam paulo ante fuerat incensa. Brittones a transmarinis regionibus Alstani regis praesidio revertentes, terram suam repetunt. Hugo comes trans mare mittit pro accersiendo ad apicem regni suscipiendum Ludowico Karoli filio, quem rex Alstanus, avunculus ipsius, accepto prius iureiurando a Francorum legatis, in Franciam cum quibusdam episcopis et aliis fidelibus suis dirigit. Cui Hugo et ceteri Francorum proceres obviam profecti, mox navim egresso in ipsis littoreis harenis apud Bononiam sese committunt, ut erat utrimque depactum. Indeque ab ipsis Laudunum deductus, ac regali benedictione ditatus, unguitur atque coronatur a domno Artoldo archiepiscopo, praesentibus regni principibus, cum episcopis viginti et amplius. Episcopatus Laudunensis datur Rodulfo, eiusdem loci presbitero, a civibus concorditer electo, quique a domno Artoldo consecratur episcopus.

               Rex et Hugo in Burgundiam pergunt, et urbem Lingonum, quam Hugo frater regis Rodulfi ceperat, obsident; fugientibusque his qui eam custodire videbantur, sine bello recipiunt. Acceptisque obsidibus ab episcopis Burgundiae vel primatibus, Parisius veniunt. Heinrico rege sub isdem diebus obeunte, contentio de regno inter filios ipsius agitatur; rerum tandem summa natu maiori nomine Othoni obvenit. Luna quartadecima sanguineo colore obducta 2. Nonas Septembris noctem minime videbatur illustrare. Iohanne papa fratre Alberici defuncto, Leo quidam Dei servus Romae papa constituitur. Hugo rex Italiae Romam nisus capere, afflicto exercitu suo fame et equorum interitu, pacta tandem pace cum Albrico, dans ei filiam suam coniugem, ab obsidione destitit, repertisque quibusdam [fratris sui] Bosonis contra se, ut fertur, insidiis, eundem fratrem suum dolo capit atque in custodia mittit. Sarraceni in Alamanniam praedatum pergunt, et revertentes multos Romam petentes interimunt. Hugo filius Rotberti cum Hugone filio Richardi, dispertita inter se Burgundia, pacem facit. Adelelmus Silvanectensium praesul obiit.

 

937

               Anno 937 Silvanectensium praesul ordinatur Bernuinus ex coenobio sancti Crispini. Waltberto quoque Noviomagensium praesule defuncto, succedit Transmarus, monasterii sancti Vedasti praepositus. Ludowicus rex ab Hugonis principis se procuratione separans, matrem suam Lauduni recipit. Hugo cum Heriberto paccatur. Heribertus castellum quod dicitur Theoderici, Walone sibi operiente, recipiens, ipsum Walonem, cum iam suus esset effectus, in vincula conicit. Caeli pars ardere visa, et Hungarorum persecutio ab eadem parte per Franciam insecuta est; qua villae et agri depopulati, domus basilicaeque conflagratae, captivorum abducta multitudo. Nonnullas tamen aecclesias, ignibus applicitis, non valuere succendere; aecclesiam sanctae Mariae duabus etiam segetum metis, quae parietibus pene ipsius adhaerebant, exustis, accendere nequiverunt. In aecclesia sancti Basoli cum quidam Hungarorum ascendere super altare nitens arae manum applicuisset, ipsa manus eius altaris adhaesit lapidi, nec omnino quivit avelli, donec ceteris Hungaris arae saxum circa ipsam manum incidentibus, partem lapidis, qui manui eius inhaeserat, in admirationem omnium proferre coactus est ethnicus.

               Quidam presbiter de Bovonis-curte Ð sic enim villa vocatur eius aecclesiae Ð nomine Adalgarius, captus est ab eis, et abductus usque in pagum Biturigensem. Qui cum esset in vinculis et compedibus ferreis, noctu visio cuidam concaptivae apparuit; iussumque est ei, ut diceret eidem presbitero, quatinus fugam caperet, ut se resolutum videret; pariterque cum visione catena ipsius reserata est. At ille mortem metuens, quam barbarus ei saepe minabatur, si eum de fuga forte reprehendisset, catena sibi pedes revinciens, et seram quae exsilierat a compede requirens, iterum munire sibi sera studuit vincula, non ausus evadere fuga. Nocte altera iterum visio praememoratae facta est captivae, quae presbiterum ad ineundam fugam roboraret, iterumque vincula ipsius resoluta sunt. Animatus ad id tunc tandem presbiter fugam petiit, et in palude quadam diebus aliquibus latens, ubi praeterisse barbaros comperit, patriam tum demum repetiit. Is nobis retulit, quod viderit in hac captivitate quendam Orbacensis coenobii monachum nomine Hucbaldum, quem frequenter ethnici trucidare voluerunt, nec carnem eius incidere potuerunt; deum ergo eum esse dicebant. Quidam, ut hic presbiter refert, nudum eum vidit in medio positum, et sagittis undique appetitum, nec summo tenus saltem cute praecisa vulneratum. Resiliebant enim ab eius corpore, ut ab adamante, relisae sagittae, nec signum ictus ullum eius apparebat in cute. Sed et gladio cum omni conatu eum nudum se vidisse percuti dicit, ac nihilominus caro ipsius intemerata permansit.

               Brittones ad sua loca post diutinam regressi peregrinationem, cum Nortmannis, qui terram ipsorum contiguam sibi pervaserant, frequentibus dimicant proeliis, superiores pluribus existentes, et loca pervasa recipientes. Rodulfus, Iurensis ac Cisalpinae Galliae rex, obiit; cui filius parvus Chonradus in regno succedit. Abbo Suessorum praesul defungitur; et Wido filius Fulconis Andegavensis, sancti Martini Turonensis canonicus, eius episcopatu potitur.

 

938

               Anno 938 rex Ludowicus quoddam castrum nomine Montiniacum, quod quidam Serlus latrocinia exercens tenebat, vi cepit; ipsum vero Serlus per deprecationem domni Artoldi archiepiscopi vita donavit, et oppidum evertit. Heribertum per deprecationem Hugonis ad pacem recepit. Tusciacum super Mosam, cum villis aliis ad ipsam pertinentibus, quas pater ipsius matri eius dotis iure dederat, quasque Rotgarius comes tenebat, ipso reddente recepit, dum eas hostili manu repetiit. Inde revertens Corbenacum castellum, quod pater eius sancto Remigio tradiderat, quodque pervaserat Heribertus, rex sibi a monachis commissum per vim recepit, et homines Heriberti, qui erant in eo, comprehensos, rogante domno Artoldo archiepiscopo, abire permisit. Hugo princeps, filius Rotberti, sororem Othonis regis Transrhenensis, filiam Heinrici, ducit uxorem. Ludowicus rex maritima loca petens, castrum quoddam portumque supra mare, quem dicunt Guisum, restaurare nisus est. Dumque cum Arnulfo moratur, homines Heriberti quoddam castrum Remensis aecclesiae, quod vocant Causostem, super Maternam fluvium, ab Artoldo praesule constructum, prodente Wiperto quodam capiunt, et Raegibertum, qui eidem castro praeerat, secum abducunt, villasque circumpositas crebris depraedantur infestationibus.

               Interea rex Ludowicus evocatus ab Artoldo archiepiscopo regreditur, ingressusque Laudunum, arcem novam nuper inibi ab Heriberto aedificatam obsidet; multisque machinis suffosso eversoque muro, cum magno tandem capit labore. Inde ad colloquium proficiscitur Hugonis, fratris quondam Rodulfi regis, Odone filio Heriberti, qui se illi nuperrime commiserat, ad Lauduni tutelam relicto. Praemissus vero Hugo ad regem venit, et amicitiam ei sacramento promittit. Gislebertus cum Lothariensibus Hugoni et Heriberto venit in adiutorium contra regem Ludowicum, castrumque Petraepontem vi capiunt. Arnulfus comes et Heribertus inter regem Ludowicum et Hugonem dilationem accipiunt, pacem sacramento paciscentes usque ad finem Ianuarii mensis. Nec mora Ludowicus rex consilio Odoini et Gerardi, qui dimiserant Rodulfum episcopum Laudunensem et transierant ad Hugonem, res vel thesauros Lauduni repertos diripit atque dispertit.

 

939

               Anno 939 Ludowicus rex Hugoni filio Richardi proficiscitur obviam; cum quo de Burgundia revertens, pergit contra Hugonem filium Rotberti, et Willelmum Nortmannorum principem. Qui quoniam villas nuper Arnulfi comitis quasdam praedis incendiisque vastaverat, excommunicatur ab episcopis qui erant cum rege, simul cum Heriberto, qui oppida quaedam villasque sancti Remigii pervasas pertinaciter detinebat. Hugo datis obsidibus pacem paciscitur usque Kalendas Iunii. Lotharienses Othonem regem suum deserunt, et ad Ludowicum regem veniunt, qui eos recipere distulit ob amicitiam, quae inter eos, legatis ipsius Othonis et Arnulfo comite mediante, depacta erat. Castellum Erluini maritimum, quod vocatur Monasteriolum, comes Arnulfus, tradente quodam proditore, cepit, et uxorem ipsius Erluini trans mare cum filiis ad Alstanum regem mittit. Nec longum collecta Nortmannorum non modica manu, Erluinus castrum pugnando recepit; et ex militibus Arnulfi, quos intus invenit, nonnullos interemit, quosdam vero propter uxorem recipiendam reservavit. Lotharienses iterum veniunt ad regem Ludowicum; et proceres ipsius regni, Gislebertus scilicet dux, et Otho, Isaac atque Theodericus comites, eidem se regi committunt; episcopi vero, quoniam rex Otho eorum secum detinebat obsidatum, Ludowico regi se committere differunt. Otho rex, Rheno transmisso, regnum Lothariense perlustrat, et incendiis praedisque plura loca devastat.

               Anglorum classis ab Alstano, rege suo, in auxilium Ludowici regis transmissa, mare transito, loca quaeque Morinorum mari depraedatur contigua; nulloque negotio propter quod venerant redacto, remenso mari, propria repetunt loca. Otho rex colloquium habuit cum Hugone et Heriberto, Arnulfo et Willelmo Nortmannorum principe; et acceptis ab eis pacti sacramentis, trans Rhenum regreditur.

               Rex interea Ludowicus Virdunensem pagum petit, ubi quidam regni Lothariensis episcopi sui efficiuntur. Indeque in pagum proficiscitur Elisatium, locutusque cum Hugone Cisalpino, et quibusdam ad se venientibus receptis Lothariensibus, nonnullis quoque Othonis regis fidelibus trans Rhenum fugatis, Laudunum revertitur, et Rodulfum, Laudunensem episcopum, proditione insimulatum castro eicit; sed et homines ipsius rebus episcopii privat, et easdem res suis hominibus confert. Gislebertus dux Lothariensium, trans Rhenum profectus predatum, Saxonibus se dum revertitur insequentibus, in Rhenum fertur desiluisse cum equo; ibique vi enecatus undarum, postea repperiri non potuit, ut fertur. Quidam tamen ferunt, quod a piscatoribus sit repertus et humatus, atque propter spoliorum ipsius ornamenta celatus.

               Ludowicus rex in regnum Lothariense regressus, relictam Gisleberti Gerbergam duxit uxorem, Othonis scilicet regis sororem. Collecta diversorum hominum, quae Romam petebat, a Sarracenis pervasa et interempta est. Brittones cum Nortmannis confligentes, victoria potiuntur, et quoddam Nortmannorum castellum cepisse feruntur. Quidam homines Arnulfi terram Erluini depraedantes, ab eodem Erluino perempti sunt. Otho rex in regnum Lothariense regrediens, pene cunctos ad se redire cogit Lotharienses. Hugo Albus ad eius proficiscitur cum Heriberto colloquium, et revertentes, loca quaedam fidelium Remensis aecclesiae depraedantur, incenduntque nonnulla.

 

940

               Anno 940 rex Ludowicus abiit obviam Willelmo principi Nortmannorum; qui venit ad eum in pago Ambianensi, et se illi commisit. At ille dedit ei terram, quam pater eius Karolus Nortmannis concesserat, indeque perrexit contra Hugonem. Quo ad se venire detrectante, revertitur Laudunum. Dedit autem rex Artoldo archiepiscopo, ac per eum aecclesiae Remensi, per praeceptionis regiae paginam Remensis urbis monetam iure perpetuo possidendam; sed et omnem comitatum Remensem eidem contulit aecclesiae. Artoldus archiepiscopus Causostem munitionem obsidet, quam quinto tandem die, Ludowico rege illuc veniente, hi qui erant intus reddentes deserunt; nec longum, subversa funditus, ab his qui recepere dissipatur. Missi Hugonis ad regem veniunt, et de pace cum eis rex inter Artoldum praesulem et Heribertum laborare studet. Deinde ad castrum quoddam, quod Heriveus, nepos Herivei quondam episcopi, super fluvium Maternam tenebat, unde et villas episcopii Remensis circumquaque positas depraedabatur, proficiscitur cum Artoldo archiepiscopo. Nec mora, obsidibus acceptis ab ipso Heriveo, revertitur Remis; pergensque in crastinum ad sanctum Remigium, sese ipsius sancti committit intercessionibus, promittens vadibus libram argenti se daturum singulis annis, monachis quoque eiusdem loci praeceptum de eodem castello dedit immunitatis. Hugo princeps filius Rotberti, iunctis sibi quibusdam episcopis tam Franciae quam Burgundiae, cum Heriberto comite et Willelmo Nortmannorum principe Remensem obsidet urbem; sextaque obsidionis die, deserente omni pene militari manu Artoldum archiepiscopum, et ad Heribertum transeunte, idem comes Heribertus urbem ingreditur. Artoldus praesul ad sanctum Remigium evocatione procerum et episcoporum profectus, persuasus est vel conterritus a principibus, episcopii se procuratione vel potestate abdicare, concessaque sibi abbatia sancti Basoli et Avennaco monasterio, ad sanctum Basolum commoratus abscessit. Hugo et Heribertus locuti cum quibusdam Lothariensibus, ad obsidionem Lauduni cum Willelmo proficiscuntur, relicto Remis Hugone diacono Heriberti filio, iam pridem ad episcopatum ipsius urbis evocato.

               Ludowicus rex post sex vel septem ebdomadas a Burgundia rediens, assumpto secum Artoldo archiepiscopo, cum propinquis ipsius pariter cum eo comitantibus, quorum beneficia Heribertus comes abstulerat, in Remensem venit Campaniam; transitoque fluvio Axona, Laudunum contendit. Quo comperto, Hugo et Heribertus, relicta obsidione Lauduni, noctu ad munitionem Petraepontem deproperant; indeque Othoni regis obviam proficiscuntur. Cui coniuncti, ad Atiniacum eum perducunt, ibique cum Rotgario comite ipsi Othoni sese committunt. Ludowicus rex ingressus Laudunum, victus suis providet necessaria; sicque cum Hugone Nigro et Willelmo Pictavensi Burgundiam repetit. Otho rex Heinrico, fratri suo, regnum Lothariense committit. Tumque cum diversarum gentium, quas secum adduxerat, multitudine post Ludowicum in Burgundiam proficiscitur, habens secum Conradum, filium Rodulfi regis Iurensis, quem iam dudum dolo captum sibique adductum retinebat; castraque metatus supra Sequanam, obsides ab Hugone Nigro accepit, cum iuramento ne esset nocumento Hugoni vel Heriberto, qui se subdiderant eidem Othoni. Quo facto, revertitur ad sua. Hugo filius Heriberti Remis a Widone Suessonico praesule presbiter ordinatur. Ludowicus rex Laudunum redit. Ego denique disponens orationis gratia sepulcrum sancti Martini visere, retentus sum ab Heriberto comite, clam me quibusdam accusantibus apud eum, quod sui causa nocumenti vellem proficisci vel filii sui. Fecitque me sub custodia detineri, ablatis a me rebus quas de episcopatu tenebam, cum aecclesia quam regebam in Culmisciaco; sicque plenis quinque mensibus sum detentus. Rex Ludowicus Petraepontem munitionem bello aggressus est, et obsides accipiens, recessit ab ea. Deinde in regnum Lothariense cum Artoldo archiepiscopo et aliis fidelibus suis profectus est. Otho quoque rex Rheno transito, adversus eum venit; sed ab eorum fidelibus inter eos indutiae determinatae sunt.

               Puella quaedam virgo paupercula de villa quae dicitur Lavenna, nomine Flothildis, visiones sanctorum manifeste vigilansque et in spiritu videre assueverat, ac quaedam futura praedicebat. Quae post sequentem annum in ipsa natalis Domini nocte decessit. Hoc anno acies diversorum colorum in caelo visae sunt mense Decembrio nocte dominica. Collecta Transmarinorum, sed et Gallorum, quae Romam petebat, revertitur, occisis eorum nonnullis a Sarracenis; nec potuit Alpes transire propter Sarracenos, qui vicum monasterii sancti Mauricii occupaverant.

 

941

               Anno 941 Gerlandus Senonensis archiepiscopus urbe sua depellitur a Frotmundo, quem Hugo Albus eidem civitati praefecerat, culpato Gerlando quod Waloni faverit, homini Heriberti comitis, qui Frotmundum vel suos a praefata expulerat urbe. Heribertus comes synodum convocavit ad determinandam controversiam inter filium ipsius Hugonem et Artoldum archiepiscopum; sed impediente Hugone, atque satagente ne forte ad fidelitatem et auxilium Ludowici regis congregarentur, omisere conventum. Rex Ludowicus Burgundiam petens, comperit Rotgarium comitem prope se forte metatum; quem aggressus, comprehendit cum his qui cum eo erant super fluvium Maternam, secumque in Burgundiam duxit. Hugo et Heribertus comites episcopos convocant Remensis dioceseos. Qui convenientes apud Suessionem in aecclesia sanctorum Crispini et Crispiniani, tractant de statu Remensis episcopii, definientes, conquerentibus clericis atque nobilibus laicis diu pastore sedem ipsam vacare, ut quoniam Artoldus episcopus iuraverat quod numquam se de ipso episcopatu intromitteret, ad ipsius gubernationem reverti non deberet, Hugo vero, filius Heriberti comitis, qui prius ad ipsum episcopatum fuerat evocatus, clero populoque petente, ordinaretur episcopus. Ibique me Hugo primum de exilio iussu suo evocat. Indeque Remos adeuntes episcopi, eundem electum nostrum praesulem consecrant apud sanctum Remigium. Rotgarius comes, datis obsidibus, dimittitur a rege Ludowico, Duagium castellum reddens Arnoldo. Monasterium sancti Theoderici divinis illustratur miraculis. Crux maior aecclesiae Remensis auro cooperta, gemmisque pretiosis ornata, ab eadem furtim aufertur aecclesia. Canonici Montisfalconis oppressione Virdunensis episcopi praegravati, deserentes coenobium suum, corpus sancti Balderici patroni sui deferunt Remis.

               Ludowicus rex Burgundiam petens, Rotgarium comitem cum Hugone nigro ac Gisleberto pacificavit; indeque Laudunum remeans, Arnoldum cum Landrico, fratre ipsius, eodem castro proditionis insimulatos expulit, et Rotgario Laudunensem comitatum dedit; compertoque quod Hugo Albus ad obsidendum Laudunum properaret, Burgundiae partes cum Artoldo episcopo et Rotgario comite repetit. Quo circa Vitriacum castrum deversante, Hugo et Heribertus Laudunum obsident. Sumptis autem secum rex quos undecumque colligere potuit, in pagum Porcensem venit. Quo audito, Hugo et Heribertus, scilicet quod rex eis appropinquaret, obsidione relicta properant contra, et insperatum regis invadentes exercitum, nonnullos sternunt, reliquos in fugam vertunt. Rex ipse cum paucis eductus a suis, et eximere se bello coactus, vix evasit, Artoldo episcopo et comite Rotgario comitantibus secum. Artoldus episcopus, perditis rebus quas ibi habuerat, ad Hugonem ac Heribertum accessit; et datis sacramentis, prout ab eo quaesierunt, redditisque sibi abbatiis sancti Basoli et Avennaco cum villa Vindenissa, et pacta pace cum Hugone praesule, ad sanctum Basolum illic habitaturus devenit. Hugo et Heribertus obsidionem Lauduni relinquunt. Ludowico regi filius nascitur, et praemissi comites cum Willelmo locuti, mox Lauduni repetunt obsidionem, proditionem castri sibi fieri rati; nulloque, quod arbitrati fuerant, patrato negotio, revertuntur in sua. Ludowicus rex a Karlo Constantino in Vienna recipitur; et Aquitani ad eum veniunt, illumque suscipiunt. Hugo et Heribertus, Willelmus et Arnulfus simul locuntur; et Heribertus inde ad Othonem regem trans Rhenum proficiscitur.

 

942

               Anno 942 Ludowicus rex, firmatis sibi Aquitanis, Laudunum revertitur; nec diu remoratus, non obtenta pace, in Burgundiam remeat. Legatus Stephani papae, nomine Damasus, episcopus Romae ob hanc legationem peragendam ordinatus, in Franciam venit, afferens litteras apostolicae sedis ad principes regni cunctosque Franciae vel Burgundiae habitatores, ut recipiant regem suum Ludowicum; quod si neglexerint, et eum amplius hostili gladio persecuti fuerint, excomminicationis depromissurum interminationem. Pro qua re colloquentes episcopi Remensis dioceseos cum Heriberto comite, deprecati sunt eum, ut intercederet apud Hugonem principem pro receptione regis. Proditores quidam Remis reperti et interfecti sunt; quidam rebus aecclesiae privati, ab urbe depelluntur. Legati Remensis aecclesiae Roma regressi, pallium deferunt Hugoni episcopo ab Stephano papa transmissum. Cum quibus pariter et legatio venit principibus regni, ut Ludowicum regem recipiant, et sic legatos suos Romam dirigant; quod si usque ad nativitatem Domini facere non procuraverint, excommunicandos tunc fore se noverint. Domnus Odo abbas pro pace agenda inter Hugonem regem Italiae et Albricum Romanum patricium apud eundem regem laborabat. Idem vero rex Hugo Sarracenos de Fraxinido eorum munitione disperdere conabatur. Rotgarius comes apud Willelmum Nortmannorum principem functus legatione pro Ludowico rege, ibidem defunctus est. Willelmus regem Ludowicum regaliter in Rodomo suscepit. Item Willelmus Pictavensis et Brittones cum suis principibus ad regem venerunt. Cum his ergo rex super Isaram venit. Hugo vero et Heribertus cum Othone duce Lothariensium, destructis pontibus et ablatis navibus, cum his quoque quos habere poterant, ex altera parte fluminis consederunt; et agitata inter eos per internuntios controversia, dantur tandem indutiae a medio Septembri usque ad medium Novembris, et obsides accipiuntur utrimque, a rege quidem filius Heriberti minor. Qui etiam rex, tam ipse quam Willelmus, sed et Hugo, mittunt obsides Othoni regi per Othonem ducem. Fames magna per totam Franciam et Burgundiam, mortalitas quoque maxima boum grassata est in tantum, ut valde pauca huiusmodi animalia in his remanserant terris.

               Ludowicus rex Othoni regi obviam proficiscitur, et amicabiliter se mutuo suscipientes, amicitiam suam firmant conditionibus; multumque de pace inter regem Ludowicum et Hugonem laborans Otho, Hugonem tandem ad eundem regem convertit. Heribertus etiam pariter cum aequivoco filio suo ipsius regis Ludowici efficitur. Revertente rege, Remensis dioceseos episcopi ad eum veniunt; et ipse Rodulfum quoque Laudunensem recepit, ac suum eidem restituit episcopium. Domnus Odo venerabilis abbas, multorum restaurator monasteriorum sanctaeque regulae reparator, Turonis obiit, et sepultus est apud sanctum Iulianum.

 

943

               Anno 943 Arnulfus comes Willelmum, Nortmannorum principem, ad colloquium evocatum, dolo perimi fecit. Rex Ludowicus filio ipsius Willelmi, nato de concubina Brittanna, terram Nortmannorum dedit; et quidam principes ipsius se regi committunt, quidam vero Hugoni duci. Heribertus comes obiit, quem sepelierunt apud sanctum Quintinum filii sui; et audientes Rodulfum, filium Rodulfi de Gaugliaco, quasi ad invadendam terram patris eorum advenisse, aggressi eundem interemerunt. Quo audito, rex Ludowicus valde tristis efficitur. Artoldus episcopus, relicto coenobio sancti Basoli, ad regem profectus est. At ille promittit ei se redditurum Remensem episcopatum; quique assumptis secum fratribus suis, et aliis quibusdam qui abiecti fuerant ab episcopatu Remensi, Altmontem castrum occupant. Cum quibus rex Ludowicus etiam Mosomum aggressus, repellitur a fidelibus Hugonis episcopi, quibusdam suorum interemptis; suburbanas tamen domos quasdam ipsius castri succendit, in quibus multum congestarum periit frugum.

               Hugo dux Francorum crebras agit cum Nortmannis, qui pagani advenerant, vel ad paganismum revertebantur, congressiones; a quibus peditum ipsius christianorum multitudo interimitur. At ipse nonnullis quoque Nortmannorum interfectis, ceterisque actis in fugam, castrum Ebroas, faventibus sibi qui tenebant illud Nortmannorum christianis, obtinet. Ludowicus Rodomum repetens, Turmodum Nortmannum, qui ad idolatriam gentilemque ritum reversus, ad haec etiam filium Willelmi aliosque cogebat, regique insidiabatur, simul cum Setrico rege pagano, congressus cum eis interemit; et Erluino Rodomum committens, revertitur ad Compendium, ubi eum expectabat Hugo dux cum nepotibus suis, Heriberti filiis, de quibus recipiendis frequens agitabatur intentio. Quorum rex primum tunc Hugonem episcopum, mediatoribus Othone duce Lothariensium et Adelberone praesule, Hugone quoque duce praecipue insistente, recepit, eo tenore, ut abbatiae, quas dimiserat ad regem profectus, Artoldo episcopo restituerentur; aliud etiam episcopium ipsi provideretur; fratribus quoque et propinquis eius honores, quos ex episcopatu Remensi habuerant, redderentur. Postea ceteri quoque filii Heriberti comitis recipiuntur a rege. Item rex Ludowicus Rodomum profectus, Ebroas ab Hugone duce recepit, et apud Parisium, depressus infirmitate, pene tota decubuit aegrotus aestate.

               Hugo praesul Amblidum castrum cepit atque combussit; quod Rotbertus et Rodulfus fratres Remis expulsi tenebant, unde et depraedationes per episcopium Remense faciebant. Erluinus cum Arnulfo congressus, victoriaque potitus, eum quoque, qui Willelmum Nortmannorum principem interemerat, occidit, et amputatis manibus ipsius, Rodomum transmisit. Item praefatus Hugo episcopus Altmontem munitionem obsidet, quam tenebat Dodo frater Artoldi episcopi; tandemque accepto parvulo filio ipsius obside, discedit, rege quoque mandante. Hugo dux filiam regis ex lavacro sancto suscepit, et rex ei ducatum Franciae delegavit, omnemque Burgundiam ipsius ditioni subiecit. Idem vero Hugo Arnulfum cum rege pacificavit, cui rex infensus erat ob necem Willelmi. Oddo rex quosdam fideles Ludowici, qui sibi insidiabantur, comprehensos in custodia misit; unde inter ipsos reges exoritur scandalum.

 

944

               Anno 944 Ludowicus rex in Aquitaniam proficiscitur cum regina Gerberga, et locutus cum Regimundo, Gothorum principe, ceterisque proceribus Aquitanorum, revertitur in Franciam. Castrum quoddam vocabulo Montiniacum, in pago Suessonico situm, quod erat ex abbatia sancti Crispini, quam dudum receperat, reddentibus eam sibi filii Heriberti, et Ragenoldo dederat, proditione quorundam oppidanorum fideles regis ceperunt, occiso Andrea quodam, qui illud tenebat ad fidelitatem filiorum Heriberti, sed et proditore ab Andrea perempto. Ambianensem quoque urbem, quam tenebat Odo filius Heriberti, favente Deroldo episcopo, et tradentibus ipsius episcopi fidelibus, domestici regis recipiunt. Ex quibus rebus ita gestis exoritur iterum discordia inter regem et filios Heriberti. Otho dux Lothariensium vita decessit. Hugo dux Francorum cum Nortmannis pactum firmat, datis utrimque et acceptis obsidibus; indeque profectionem parat cum filiis Heriberti, obviam profecturus Oddoni regi in regnum Lotharii. Sed idem rex adventum suum differens, Herimannum quendam ducem cum ingenti dirigit exercitu. Ludowicus rex, pace facta inter Erluinum et Arnulfum, castrum Ambianensium eidem Erluino dedit. Filii Heriberti quandam munitionem Rodulfi cuiusdam fidelis Ludowici regis, nomine Clastris, sitam in pago Veromandinse proditione capiunt. Et eodem Rodulfo clam evadente, thesauros ipsius invadunt atque diripiunt, municipiumque vacuum derelinquunt.

               Hugo dux colloquium Herimanni petit, qui missus erat obsidere castella Ragnarii ac Rodulfi fratrum, Ludowici regis fidelium; qui resistendi Herimanno praesidium non habentes, veniam, datis muneribus multis, ab Oddone rege deposcunt. Is equidem palatium Aquis deveniens, cum Lothariensibus colloquium habuit. Ubi missi regis Ludowici, sed et Hugonis ducis legati ad eum venerunt. Qui legatos regis honorifice suscipiens, legatis aversabatur ducis; donec Manasses quidam, missus Hugonis, videns legatos Ludowici valde legationi suae adversos existere, mandata quaedam sibi ab hoc rege data nuper ad ipsum Oddonem perferenda, quae prius aperire noluerat, in medium protulit; pandens exprobrationes non modicas, quas sibi rex Ludowicus Oddoni regi perferre praeceperat, quod scilicet periurus esset Oddo de iuramentis quae Ludowico iuraverat, adiciens et alia indecora nonnulla. Quibus admodum permotus Oddo, missos Ludowici, quia verbis Manasse contradicere non valebant, abiciens, legatos Hugonis honorabiliter habuit, omnesque sibi fideles ab auxilio seu participatione Ludowici sese submovere praecepit.

               In Transrhenensibus Germaniae regionibus quidam homo erat, cui manus abcisa fuerat, et post annos quatuordecim, sicut asserunt qui eum noverunt, subito dum nocte dormiret, ei ex integro restaurata est. In eisdem partibus per quosdam pagos ignei globi ferri videbantur in aere, quique nonnullas illic circumvolantes incenderunt domos ac villas; a quibusdam vero locis, crucibus oppositis, cum benedictione episcopali et aqua benedicta repellebantur. Regii milites episcopatum Remensem depraedantur, et filii Heriberti abbatiam sancti Crispini, Ragenoldus quoque abbatiam sancti Medardi; sicque alterutris debachantur rapinis atque depraedationibus. Tempestas nimia facta est in pago Parisiaco, et turbo vehementissimus, quo parietes cuiusdam domus antiquissimae, qui validissimo constructi cemento in monte qui dicitur Martyrum diu perstiterant immoti, funditus sunt eversi. Feruntur autem daemones tunc ibi sub equitum specie visi, qui aecclesiam quandam, quae proxima stabat, destruentes, eius trabes, memoratis parietibus incusserint, ac sic eos subruerint, vineas quoque montis ipsius evulserint, et omnia sata vastaverint.

               Subsecuta mox Brittonum pernities, qui discordia inter se principum Berengarii et Alani divisi, a Nortmannis, cum quibus pactum inierant, pervasi et magna sunt caede attriti. Civitas eorum Dolus nomine capta, et episcopus eiusdem confugientium in aecclesiam multitudinum stipatione oppressus et enecatus est. Reparatis denique Brittones viribus certamen ineunt, in quo superiores Nortmannis extitisse visi sunt. Tertia tandem congressione inita, magna ex utraque parte cecidit multitudo; victoria vero potiti Nortmanni, Brittones usque ad internetionem caedunt et a terra ipsorum disperdunt. Ipsique Nortmanni, qui nuper a transmarinis advenerant regionibus, eorum terras invadunt.

               Ludowicus rex in terram Nortmannorum proficiscitur cum Arnulfo et Erluino et quibusdam episcopis Franciae et Burgundiae. Arnulfus itaque praecedens regem, quosdam Nortmannorum, qui custodias observabant apud Arcas, fudit, et regi transitum praeparavit; sicque rex Rodomum perveniens, a Nortmannis in urbe suscipitur; quibusdam mare petentibus qui eum nolebant recipere, ceteris omnibus sibi subiugatis. Hugo dux cum suis et quibusdam Burgundiae proceribus trans Sequanam faciens iter, Baiocas usque pervenit, et civitatem obsedit, quam rex ei dederat, si eum ad subiciendam sibi hanc Nortmannorum gentem adiuvaret. Receptus autem rex a Nortmannis, mandat duci, ut a praefatae civitatis obsidione discedat. Quo discedente, rex in eam ingreditur; unde et discordiae fomes inter regem concitatur et ducem; sed et pro eo quod rex obsides ab Ebrocensibus, qui Hugoni subditi erant, accepit, quos eidem duci reddere noluit.

 

945

               Anno 945 adhuc rege Ludowico apud Rodomum degente, Gerberga regina filium Lauduni peperit, qui Karolus ad catezizandum vocitatus est. Reversus rex Laudunum, et cum Arnulfo locutus, dispositis quibusdam rebus, Rodomum regreditur. At Bernardus Silvanectensis comes et Tetbaldus Turonensis cum Heriberto castellum regis Montiniacum paschae diebus aggressi, capiunt, incendunt, diruunt. Idem quoque Bernardus venatores et canes regis invadens, equos eorum vel quaeque sibi visa sunt, aufert; Compendium etiam, regalis sedis oppidum, pervadit cum quibusdam villis eidem sedi subiectis. Rex Ludowicus, collecto secum Nortmannorum exercitu, Veromandinsem pagum depraedatur, assumptoque cum ipsis Erluino cum parte militum Arnulfi, sed et Artoldo episcopo cum his, dudum qui Remis eiecti fuerant, comitibus quoque Bernardo ac Theoderico nepote ipsius, Remorum obsidet urbem. Vastantur circumquaque segetes, villaeque diripiuntur et partim exuruntur, necnon aecclesiae plures effringuntur. Quoties pugnatum ad portas vel circa murum, vulnerati ex utraque parte non pauci, quidam etiam interempti sunt. Hugo denique dux proeliatus cum Nortmannis, qui fines suos ingressi fuerant, eos non modica caede fudit, et a terminis suis eiecit; post haec Remis ad regem mittit, dans obsides, ut Ragenoldus ex parte regis ad colloquium sibi occurrat. Quo abeunte, tractat cum eo, uti rex obsides ab Hugone episcopo accipiat, et ab obsidione Remensi discedat; quatinus idem praesul denominato placito ad reddendam rationem de omnibus, quae rex ab eo quaesierat, accedat. Quibus hoc sibi tenore datis, rex ab obsidione recedit post quintam decimam, quo civitas obsessa fuerat, diem. Igitur circa missam sancti Iohannis Hugo dux placitum cum rege per sequestres habuit, in quo nihil certi de pace inter ipsos componenda gestum, nisi tantum quod indutias ad invicem sibi dederunt usque ad medium mensem Augustum.

               His ita gestis, rex Ludowicus, assumpto Erluino et quibusdam domesticis suis secum, Rodomum petit. Domnus Theotilo venerandus urbis Turonicae praesul obiit, qui dum de pace inter regem et principes componenda certaret, hisque studiis occupatus a Lauduno rediret, aegritudine corporis in ipso deprimitur itinere. Cumque ultimum iam exhalaret spiritum, apparuit signum quoddam luminis per aera discurrens, cubitum longitudinis habere visum; cuius lumine ad depellendas noctis tenebras sufficienter perfuncti sunt, qui funus eius deducebant; talique potiti solamine per milia fere, ceu fertur, ducenta, Turonicam usque corpus eius perferunt urbem. Quodque in monasterio sancti Iuliani, quod idem vir sanctus summa instituerat religione, iuxta sepulcrum domni Odonis reverenter humatur, et exinde ipsum templum divinis illustrari miraculis declaratur.

               Dum rex Ludowicus moraretur Rodomi, Hagroldus Nortmannus, qui Baiocis praeerat, mandat ei, quod ad eum venturus esset condicto tempore vel loco, si rex ad illum locum accederet. Veniente denique rege cum paucis ad locum denominatum, Hagroldus cum multitudine Nortmannorum armatus advenit, invadensque socios regis, pene cunctos interemit. Rex solus fugam iniit, prosequente se quodam Nortmanno sibi fideli. Cum quo Rodomum veniens, comprehensus est ab aliis Nortmannis quos sibi fideles esse putabat, et sub custodia detentus. Hugo quoque, rex Italiae, regno depulsus a suis, et filius ipsius in regno receptus est. Hugo praesul Altmontem castrum obsidens, post septem ferme obsidionis ebdomadas recipit, reddente illud Dodone, tali sub tenore, ut filium ipsius et filium fratris sui suscipiens idem archiepiscopus, concederet eis terram patrum suorum. Hugone duce de regis ereptione laborante, Nortmanni filii ipsius regis dari sibi obsides quaerunt, nec aliter regem se dimissuros asserunt. Mittitur igitur ad reginam pro pueris; illa minorem mittens, maiorem fatetur se non esse missuram. Datur igitur minor, et ut rex dimittatur, Wido Suessorum episcopus sese obsidem tradit. Dimissus itaque rex a Nortmannis, suscipitur ab Hugone principe; quique committens eum Tetbaldo, cuidam suorum, proficiscitur Othoni regi obviam. Qui rex nolens loqui cum eo, mittit ad eum Conradum ducem Lothariensium. Cum quo locutus Hugo, infensus Othoni regi revertitur. Richario Tungrensium praesule defuncto, idem episcopium rex Otho Hugoni, abbati monasterii sancti Maximini, nolenti atque refugienti dedit, eumque ordinari fecit episcopum; et ita remeat trans Rhenum.

               In pago Parisiacensi, necnon etiam per diversos circumquaque pagos, hominum diversa membra ignis plaga pervaduntur; quaeque [sensim] exusta consumebantur, donec mors tandem finiret supplicia. Quorum quidam, nonnulla sanctorum loca petentes, evasere tormenta; plures tamen Parisius in aecclesia sanctae Dei genitricis Mariae sanati sunt, adeo ut quotquot illo pervenire potuerint, asserantur ab hac peste salvati; quos Hugo quoque dux stipendiis aluit cotidianis. Horum dum quidam vellent ad propria redire, extincto refervescunt incendio, regressique ad aecclesiam liberantur.

 

946

               Anno 946 quidam motus inter filios Heriberti comitis agitantur pro hereditatum distributione suarum. Qui tamen, Hugone principe avunculo ipsorum mediante, pacantur, divisis sibi, prout eis competens visum est, rebus. Hugo rex Italiae a suis in regnum recipitur. Edmundus Anglorum rex legatos ad Hugonem principem pro restitutione Ludowici regis dirigit; et idem princeps proinde conventus publicos cum nepotibus suis aliisque regni primatibus agit. Marinus papa decessit, cui successit Agapitus; et pax inter Albericum patricium et Hugonem regem [Italiae] depaciscitur. Hugo dux Francorum, ascito secum Hugone [Nigro] filio Richardi, ceterisque regni primatibus, Ludowicum regem, qui fere per annum sub custodia detinebatur apud Tetbaldum comitem, in regnum restituit; recepto Lauduno castro, quod regina Gerberga tenebat, et eidem Tetbaldo commisso. Qui dux Hugo renovans regi Ludowico regium honorem vel nomen, ei sese cum ceteris regni committit primoribus. Edmundus rex transmarinus defungitur; uxor quoque regis Othonis, soror ipsius Edmundi, decessit.

               Regina Gerberga nuper ad Othonem regem, fratrem suum, legationem direxerat, auxilium deposcens ab eo. Qui maximum colligens ex omnibus regnis suis exercitum, venit in Franciam, Conradum quoque secum habens, Cisalpinae Galliae regem. Quibus rex Ludowicus obviam profectus, satis amicabiliter et honorifice suscipitur ad eis; sicque pariter Laudunum venientes, considerataque castri firmitate, deverterunt ab eo, Remensem aggredientes urbem; quam cingentes obsidione, ingenti vallarunt exercitu. Videns autem praesul Hugo, obsidionem se tolerare non posse, neque tantae resistere multitudini, locutus est cum quibusdam principibus qui videbantur sibi esse amici, videlicet cum Arnulfo, qui eius sororem, et Uddone, qui amitam ipsius habebat uxorem, sed et cum Hermanno Uddonis fratre; quaesivit ab eis, quid sibi foret agendum. Qui tale consilium dederunt ei, ut egrederetur cum suis et relinqueret urbem, quia id dispositum a regibus erat, ut omnimodis expelleretur, neque intervenire possent apud reges pro ipso, quin eruerentur ei oculi, si urbem vi capi contigisset. Quo consilio percepto ac suis intimato, post tertiam obsidionis diem cum pene cunctis qui secum tunc aderant militibus egressus est. Sicque reges cum episcopis et principibus ingredientes urbem, domnum Artoldum praesulem, qui dudum fuerat eiectus, iterum intronizari fecerunt; quem Rotbertus Treverensis archiepiscopus et Fredericus Magonciacensis accipientes, utraque manu eidem sedi restituerunt. Deinde relinquentes Gerbergam reginam Remis, ipsi reges cum exercitibus suis terram Hugonis aggrediuntur; et urbem Silvanectensem obsidentes, ut viderunt munitissimam, nec eam valentes expugnare, caesis quibusdam suorum, dimiserunt. Sicque trans Sequanam contendentes, loca quaeque praeter civitates gravibus atterunt depraedationibus, terramque Nortmannorum peragrantes, loca plura devastant; indeque remeantes, regrediuntur in sua. Deroldus Ambianensium praesul vita decessit.

 

947

               Anno 947 Hugo princeps, moto exercitu, in Arnulfi terram proficiscitur, obsidetque quasdam munitiones ipsius; nulloque patrato prout speravit negotio, revertitur in sua. Rex quoque Ludowicus cum quibusdam Lothariensibus Mosomum, quod Hugo praesul eiectus Remis tenebat, obsedit; sed nec ipse quippiam pro votis efficiens, recedentibus tandem post mensem Lothariensibus, ipse Remos regreditur. Bovo Catalaunensis episcopus obiit; eliguntque sibi Catalaunenses quendam nobilem adolescentem clericum, nomine Gibuinum. Ludowicus rex Aquis pascha cum Othone rege celebrat, et regiis ab eo honoratur muneribus. Hugo princeps a quibusdam praesumptiose persuasus, Remensem cum Hugone praesule, quasi mox capturus, aggreditur urbem; frustratoque voto, resistentibus fidelibus regis et Artoldi archiepiscopi, octavo postquam advenerant die, illusi recedunt. Hugo praesul, annitente avunculo suo Hugone, ordinat Ambianis episcopum Tetbaldum quendam, aecclesiae Suessonicae clericum. Ludowicus rex, expetente Arnulfo comite, Atrabatem proficiscitur cum Artoldo episcopo, indeque cum Arnulfo ad obsidendum Monasteriolum, castrum Rotgarii filii Erluini, progrediuntur; postque laborem inefficacem, pluriumque mortes suorum, spe privati regrediuntur ad propria. Tempestas magna Remis effusa est per unius omne noctis spatium cum coruscationibus continuis et terrae motu, adeo ut putei replerentur et domus nonnullae subverterentur.

               Conventus placiti regum Ludowici et Othonis super Charam fluvium intrante mense Augusto celebratur, Hugone principe circa Mosomum et Duodeciacum castra metato; ubi res litis inter Artoldum et Hugonem Remensis aecclesiae praesules ab episcopis auditur. Et quia synodus tunc convocata non fuerat, altercatio determinari non potuit. Synodus autem circa medium mensis Novembris habenda denuntiatur. Interim vero sedis Remensis Artoldo conceditur, Hugo alter praesul in Mosomo commorari permittitur. Treugae vel indutiae belli inter regem Ludowicum et Hugonem principem usque ad synodi tempus, Othone rege mediante, disponuntur. Heriveus, nepos Herivei quondam archiepiscopi, habens munitionem quam aedificaverat citra Maternam fluvium, villas circumquaque depraedabatur Remensis episcopii; excommunicatus ab Artoldo praesule pro his quas invaserat aecclesiae rebus. Contra cuius praedones egressi quadam die Ragenaldus comes et Dodo, frater ipsius praesulis, cum quibusdam militibus aecclesiae, ipsos grassatores in fugam agunt. Quo audito, idem Heriveus, armatis his quos secum habebat militibus, a munitione sua egressus contra nostros ad pugnam, et congressus cum eis, interemptus est cum suorum quibusdam; ceteri omnes in fugam versi sunt, vulneratis ex utraque parte nonnullis. Corpus eiusdem Remos a victoribus perlatum est. Hugo praesul assumens [secum] Tetbaldum de Lauduno cum aliis nonnullis malefactoribus, in Culmisciacum ceterasque contiguas villas tempore vindemiae venit; qui omni pene vinum ex his colligentes, in diversos pagos abducunt.

               Synodus praedicta Virduni habita est, praesidente Rotberto Treverensi praesule, cum Artoldo Remensi, Odalrico Aquensi, Adalberone Mettensi, Gosleno Tullensi, Hildebaldo Transrhenensi, Israhele Brittone, praesente Brunone abbate fratre regis Othonis, Agenoldo quoque et Odilone, cum aliis quibusdam venerandis abbatibus. Ad quam Hugo episcopus evocatus, missis etiam duobus ad eum deducendum episcopis, Adalberone et Gosleno, venire noluit. Universa vero synodus domno Artoldo Remense tenendum adiudicavit episcopium. Indicitur iterum synodus Idus Ianuarii habenda.

 

948

               Anno 948 synodus praedicta celebratur in aecclesia sancti Petri, ante prospectum castri Mosomi, a domno Rotberto ceterisque Trevirensis dioceseos episcopis et aliquibus Remensis. Veniens autem illuc Hugo praesul, et locutus cum Rotberto, synodum noluit ingredi. Litteras vero quasdam ex nomine Agapiti papae misit ad episcopos per clericum suum, qui eas Roma detulerat, nihil auctoritatis canonicae continentes; hoc tantum praecipientes, ut Hugoni Remense redderetur episcopium. Quibus lectis, ineuntes episcopi consilium cum abbatibus et ceteris sapientibus qui aderant, responderunt, non esse dignum vel congruum, ut mandatum legationis apostolicae, quam dudum Rotbertus archiepiscopus, deferente Frederico praesule Mogonciacensi, coram regibus et episcopis tam Galliae quam Germaniae susceperat, et partem iam praeceptionis ipsius exegerat, propter illas litteras intermitteret, quas insidiator Artoldi praesulis exhibebat; immo quod regulariter coeptum fuerat, canonice pertractaretur. Sicque praeceptum est, ut recitaretur capitulum 19. Cartaginensis concilii de accusato et accusatore. Quo recitato, iudicatum est, secundum diffinitionem ipsius capituli, ut Artoldo praesule retinente communionem et parroechiam Remensem, Hugo, qui ad duas iam synodus evocatus venire contempserat, a communione et regimine Remensis episcopii abstineret, donec ad universalem synodum, quae indicebatur Kalendas Augusti, sese purgaturus occurreret. Ipsumque capitulum mox in carta describi fecerunt episcopi coram se, subnectentes hanc etiam definitionem suam, et eidem Hugoni miserunt. Qui post alteram diem eandem cartam Rotberto praesuli remisit, hoc verbis remandans, quod ipsorum iudicio nequaquam oboediturus esset. Arnulfus comes castrum Monasteriolum, favente Hugone principe, capit. Interea proclamationis litterae a domno Artoldo diriguntur ad sedem Romanam. Domnus igitur Agapitus papa vicarium suum Marinum episcopum mittit ad Othonem regem propter evocandam et aggregandam generalem synodum. Litterae quoque ipsius papae mittuntur ab urbe Romana speciatim quibusdam episcopis Galliae Germaniaeque, vocantes eos ad eandem synodum. Quae synodus aggregata est ex praecepto praefati papae in Engulenhein palatio regali, in aecclesia beati Remigii honore dicata, 7. Id. Iunii, causa videlicet maximarum dissensionum, quae agitabantur inter regem Ludowicum et Hugonem principem; inter Artoldum quoque Remorum archiepiscopum et Hugonem illicite substitutum eidem urbi praesulem; quae dissensiones omne perturbaverant regnum Francorum. Ad quam synodum celebrandam, adveniente praedicto Marino sedis apostolicae vicario, convenerunt etiam Germaniae praesules cum quibusdam Galliarum episcopis, Rotbertus videlicet Trevirensis archiepiscopus, Artoldus Remensis, Fredericus Mogontiacensis, Wicfredus Coloniensis, Adaldachus Hammaburgensis, Hildeboldus Mimegardevurdensis, Goslenus Tullensis, Adalbero Mettensis, Berengarius Virdunensis, Fulbertus Camaracensis, Rodulfus Laudunensis, Richoo Warmacensis, Reimboldus Spirensis, Poppo Wirtsiburgensis, Chounradus Constantiacensis, Odelricus Augustensis, Thethardus Hildinesheimensis, Bernardus Alfurtestedensis, Dudo Poderbrunnensis, Farabertus Tungrensis, Lioptacus Ribunensis, Michahel Radisponensis, Doddo Osnebruggensis, Everis Mindensis, Baldricus Traiectensis, Heroldus Saltburgensis, Adalbertus Bazsoensis, Starchandus Eistetensis, Horath Sleoswicensis, Wichardus Basiliensis, Liesdac Ripuensis. Residentibus his praesulibus in aecclesia praedicti loci, post praemissas preces secundum ordinem celebrandi concilii, et post lectiones sacrae auctoritatis, ingressis gloriosis regibus Othone ac Ludowico, et simul residentibus, post allocutionem praefati Marini sedis apostolicae legati, exurgens Ludowicus rex e latere et consessu domni regis Othonis, proclamationis suae querimoniam propalavit, coram praemisso Romanae sedis vicario ceterisque consedentibus episcopis, referens qualiter accersitus fuerit a transmarinis regionibus per legatos Hugonis ceterorumque Franciae principum ad suscipiendum suae paternae hereditatis regnum, cunctorumque votis et acclamationibus procerum militiaeque Francorum sublimatus et consecratus sit ad apicem regalis moderaminis obtinendum; postea vero eiectus sit a praefato Hugone, et dolis appetitus ac comprehensus, per annum integrum sub custodia fuerit ab eo detentus, nec aliter eius absolutio potuerit obtineri, nisi Laudunum castrum, quod solum tunc regina Gerberga cum fidelibus suis ex omnibus suis regiis sedibus retinebat, Hugone illud occupante, dimitteret. De his omnibus malis, quae post regni susceptionem passus fuerat, si quis obiceret, quod sui facinoris causa eidem fuissent illata, inde se iuxta synodale iudicium et regis Othonis praeceptionem purgaret, vel certamine singulari defenderet.

               Deinde surgens Artoldus archiepiscopus, protulit secundum iussionem papae Romani, quam ei delegaverat, litis initium atque tenorem, quae versabatur inter ipsum et Hugonem, subrogatum sibi aecclesiae Remensis antistitem. Post quarum litterarum recitationem, et earum propter reges iuxta Teutiscam linguam interpretationem, ingressus synodum quidam Sigiboldus, praemissi Hugonis clericus, attulit litteras quas Roma detulerat, quasque iam in alia synodo Mosomi propalaverat, asserens easdem litteras sibi Romae ab ipso, qui aderat, Marino vicario datas. Qui Marinus proferens litteras, quas idem Sigiboldus Romam detulerat, praecepit eas coram synodo recitari. In quarum recitatione repertum est, prout ipsae litterae fatebantur, quod Wido episcopus Suessonicus, Hildegarius quoque Belvacensis, Rodulfus Laudunensis, ceterique cuncti Remensis dioceseos episcopi easdem litteras ad sedem delegaverint apostolicam pro restauratione Hugonis in sede Remensi et expulsione Artoldi. Post quarum lectionem exurgentes Artoldus praesul et praefatus Rodulfus, qui in eisdem litteris nominabatur, Fulbertus quoque Camaracensis antistes, easdem litteras refutarunt, astruentes, quod eas antea numquam viderint vel audierint, neque in earum delegatione consensum praebuerint. Quibus dum idem clericus contraire non posset, licet in eos calumniis obstrepens, praecepit domnus Marinus, suggerens universae synodo, ut sibi consilium et rectum iudicium proferrent super huiusmodi calumniatore et calumniarum in episcopos delatore. At illi, postquam delator publice confutatus est falsa detulisse, lectis capitulis de huiuscemodi calumniatoribus, iudicant et unanimiter censent, eum quo fruebatur honore privari debere ac secundum capitulorum tenorem in exilium detrudi. Diaconatus igitur quo fungebatur ministerio multatus, a conspectu synodi reprobatus abscessit. Artoldo vero praesuli, qui omnibus se synodis praesentabilem fecerat, non refugiens synodale iudicium, episcopium Remense iuxta canonum instituta et sanctorum patrum decreta omnino retinendum atque disponendum, decernunt, laudant atque corroborant.

               Secunda consessionis die, post recitatas divinae auctoritatis lectiones et Marini vicarii allocutionem, suggessit domnus Rotbertus Trevirensis archiepiscopus, ut, quoniam iuxta sacrae legis instituta restauratum atque restitutum fuerat Remense Artoldo praesuli episcopium, in eiusdem sedis invasorem synodale perageretur iudicium. Praecepit itaque Marinus vicarius, ut canonicam super hac praesumptione synodus proferret sententiam. Iubentur ergo sanctae legis catholica recitari capitula; quibus recitatis, secundum sacrorum instituta canonum, et sanctorum decreta patrum, Sixti, Alexandri, Innocentii, Zosimi, Bonefacii, Caelestini, Leonis, Symmachi, ceterorumque sanctorum aecclesiae Dei doctorum, excommunicaverunt et ab aecclesiae Dei gremio reppulerunt praedictum Hugonem Remensis aecclesiae pervasorem, donec ad poenitentiam et dignam satisfactionem venire procuret. Ceteris quoque diebus synodi tractata sunt quaedam necessaria de incestis coniugiis, et aecclesiis, quae presbiteris in partibus Germaniae dabantur, immo vendebantur, indebite et auferebantur a laicis illicite; prohibitumque ac statutum, ne id omnino praesumeretur ab aliquo. Sed et de aliis aecclesiae Dei utilitatibus tractata sunt et diffinita nonnulla.

               Interea rex Ludowicus deprecatur regem Otthonem, ut subsidium sibi ferat contra Hugonem et ceteros inimicos suos. Qui petita concedens, iubet ut Chonradus dux cum exercitu Lothariensium in eius pergat auxilium; interim vero dum congregetur exercitus, rex Ludowicus cum ipso duce maneat, et episcopi Artoldus atque Rodulfus, qui erant cum rege, ne quid in via paterentur adversi, degerent cum Lothariensibus episcopis. Mansimus itaque cum Rotberto Trevirensi, Rodulfus Laudunensis cum Adalberone Mettensi, ebdomadas fere quattuor. Exercitu denique collecto, Lotharienses episcopi Mosomum petunt, ipsumque obsidentes castrum atque oppugnantes, milites qui erant ibi cum Hugone ad deditionem compellunt; et acceptis ab eis obsidibus, pergunt obviam Ludowico regi et Chonrado duci in partes Laudunensis pagi. Obsident igitur ibi dux et exercitus quandam munitionem, quam aedificaverat et tenebat Tetbaldus in loco qui dicitur Mons-acutus, qui et Laudunum contra regem retinebat. Hoc etiam oppidum expugnantes, tandem non sine mora capiunt, indeque Laudunum adeunt. Et in aecclesia sancti Vincentii congregati episcopi, praedictum Tetbaldum excommunicant, Hugonem vero principem vocant litteris ex parte Marini legati apostolicae sedis et sua, venire ad emendationem pro malis quae contra regem et episcopos egerat. Wido denique, Suessonicae urbis episcopus, ad regem Ludowicum veniens, eidem sese committit, pacaturque cum Artoldo archiepiscopo, satisfaciens illi pro ordinatione Hugonis. Chonradus quoque dux filiam Ludowici regis sacro de fonte suscepit. Sicque recepto Mosomo castro et everso, Lotharienses revertuntur in sua.

               Igitur Hugo nullam moram faciens, collecta suorum multa Nortmannorumque manu, Suessonicam aggreditur urbem, et obsidens oppugnat, caeditque nonnullos; iniectis etiam ignibus domum matris aecclesiae succendit, simulque claustra canonicorum et partem civitatis. Nec tamen ipsam capere valens, urbem reliquit, et ad quandam munitionem, quam Ragenoldus comes Ludowici super Axonam fluvium in loco qui dicitur Rauciacus aedificabat, devenit, ipsamque adhuc imperfectam castris vallavit. Sed nec ipsam cepit; villas tamen Remensis aecclesiae castris suis contiguas devastavit. Plures quoque colonorum praedones ipsius interemerunt, violantes aecclesias, et in tantum debachantes, ut in Culmisciaco vico tam infra quam circa aecclesiam fere quadraginta homines interfecerunt, ipsumque templum omnibus pene rebus expoliaverunt. Multis ergo flagitiis tunc perpetratis, Hugo tandem cum suis regreditur grassatoribus. Itaque milites, qui hactenus cum Hugone fuerant excommunicato, ad Artoldum praesulem revertuntur; qui nonnullos eorum, redditis eis rebus quas habuerant, recepit, quosdam vero abiecit. Post haec Treviros proficiscitur ad synodum cum episcopis Widone Suessonico, Rodulfo Laudunensi, et Wicfredo Morinensi. Quo pervenientes, Marinum sese praestolantem repperiunt cum Rotberto archiepiscopo; ceterorum vero Lothariensium vel Germanorum praesulum illic invenere neminem. Considerantibus igitur illis, sciscitari Marinus vicarius coepit, quid egisset post praemissam synodum Hugo princeps erga ipsos vel regem Ludowicum. At illi referunt supra memorata, quae ipsi et aecclesiis eorum intulerat, mala. Requirit ergo de vocatione ipsius principis Marinus, utrum perlatae fuissent ei litterae vocationis, quas ei perferendas delegaverat. Cui respondetur ab Artaldo archiepiscopo, quod quaedam earum perlatae sint, quaedam vero perferri nequiverint, earum gerulo ab ipsius grassatoribus intercepto; vocatus tamen fuerit tam litteris quam quibusdam internuntiis. Requiritur itaque, si adsit aliquis ex parte ipsius legatus. Ubi cum nullus fuisset inventus, decernitur expectandum, si forte adventurus esset in crastinum. Quod cum minime contigisset, et omnes qui aderant, tam clerici quam [illustres] laici, eum excommunicandum esse acclamarent, definitur ab episcopis, hanc excommunicationem adhuc differendam usque ad diem synodi tertiam. Tractatur autem de episcopis, qui vocati fuerant et venire distulerant, vel his qui ordinationi Hugonis participes extiterant. Et Wido quidem Suessonicus se culpabilem, prostratus coram Marino vicario et Artoldo archiepiscopo, confitetur. Intercedentibus autem pro eo apud Marinum Rotberto et Artoldo archiepiscopis, absolvi ab hac noxa meretur. Wicfredus Morinensis immunis ab eadem ordinatione repperitur. Adest Transmari, Noviomensis episcopi, legatus quidam presbiter, astruens eundem praesulem ita gravi langore detentum, ut ad eandem synodum venire non valuerit; id quoque nostrates, qui aderant, attestantur episcopi.

               Tertia tandem die, insistente praecipue Liuddulfo legato et capellano regis Othonis, quoniam idem rex id omnino fieri praecipiebat, excommunicatur Hugo comes, inimicus Ludowici regis, pro supra memoratis malis ab ipso perpetratis; eo tamen modo, donec resipiscat, et ad satisfactionem coram Marino vicario, vel episcopis quibus iniuriam fecit, deveniat; quod si facere contempserit, Romam pro absolutione sui proficiscatur. Excommunicantur et duo pseudoepiscopi, ab Hugone damnato ordinati, Tetbaldus et Ivo, prior post expulsionem ipsius in Ambianensi urbe, alter post damnationem eiusdem Hugonis in Silvanectensi, ab ipso constituti. Excommunicatur etiam quidam clericus Laudunensis nomine Adelomus, quem accusavit Rodulfus episcopus suus, eo quod Tetbaldum excommunicatum in aecclesiam introduxerit. Vocatur Hildegarius, Belvacensis episcopus, litteris praefati Marini, ut veniat coram ipso, vel eat Romam, rationem redditurus coram domno papa pro illicita ordinatione praedictorum pseudoepiscoporum, cui interfuerat. Vocatur et Heribertus, Heriberti comitis filius, ad satisfactionem venire pro malis, quae contra episcopos agebat.

               His ita gestis, episcopi revertuntur in sua. Liuddulfus autem capellanus Othonis Marinum vicarium deducit ad regem suum in Saxoniam, ubi consecraturus erat aecclesiam Vuldensis monasterii. Post cuius consecrationem [idem] Marinus, exacta hieme, Romam revertitur. Hoc anno defunguntur episcopi Geruncus Biturigensis et Rodulfus Laudunensis. Nascitur regi Ludowico filius, quem praesul Artoldus de sacro fonte suscepit, patris ei nomen imponens.

 

949

               Anno 949 Laudunenses, qui fidelitati Ludowici regis attendebant, eligunt sibi praesulem Roriconem diaconem, ipsius regis fratrem, quemque consecrat Artoldus archiepiscopus Remis. Qui tamen non receptus Lauduno, apud Petraepontem munitionem resedit. Ambianenses Tetbaldum, quem eis Hugo constituerat episcopum, exosi, castrum Arnulfo comiti produnt; qui advocans regem Ludowicum, oppidum ipsum cepit, Tetbaldum expulit, et Ragembaldum illuc Atrabatensem quendam monachum, quem idem Ambianenses prius sibi delegerant, introduxit; quique Remos a rege perductus, ordinatur episcopus ab Artoldo archiepiscopo. Altmontem munitionem, quam tenebat Dodo, frater domni Artoldi episcopi, milites Remensis aecclesiae, qui recepti non fuerant ab ipso praesule, furtiva capiunt proditione; et advocantes Hugonem excommunicatum, in oppido suscipiunt, indeque per villa episcopii circumpositas rapinis desaeviunt. Imminente denique paschali sollemnitate, Gerberga regina proficiscitur ad fratrem suum Ottonem regem, et Aquisgrani palatio pascha cum ipso celebrat. Ibi tunc diversarum gentium affuere legationes, Graecorum scilicet, Italicorum, Anglorum, et aliorum quorundam populorum.

               Regressa Remos regina cum fraterni auxilii pollicitatione, rex Ludowicus Laudunum improvisus aggreditur, et noctu muro latenter a suis ascenso, disruptisque portarum seris, oppidum ingreditur, capitque custodes, praeter eos qui turrim regiae domus conscenderant, quam ipse ad portam castri fundaverat. Hanc itaque capere non valens, a civitate secludit, ducto intrinsecus muro. Quo comperto, Hugo comes illo cum suis proficiscitur, et rex Chonradi Lothariensium ducis auxilium, missa legatione, petit. Hugo vero appropians turri, ante portam metatur, et introducens in arcem custodes cum sufficiente victu, recedit a monte. Rex igitur obviam pergit Chonrado, et ipse dux cum rege locutus, indutias belli disponit inter ipsum et Hugonem usque ad mensem Augustum, dum rex idem locuturus pergat ad regem Ottonem. Cum quo postquam locutus est, Remos revertitur; ubi Adalbertus filius Heriberti ad eum veniens, ipsius efficitur. Ragenaldus comes, iunctis sibi quibusdam fidelibus Artoldi praesulis, munitionem quandam construit in fluvio Materna, scilicet apud Maroilum. Codiciacum castrum domno Artoldo praesuli redditur ab his qui custodiebant illud ex parte Hugonis comitis vel Tetbaldi, quique se committunt eidem archiepiscopo. Altmontem praesidium, quod ingressus cum suis tenebat Hugo quondam episcopus, obsident Dodo, frater domni Artoldi, cum fidelibus ipsius et Theodoricus comes, et ante portam ipsius castri castra sibi constituunt atque praemuniunt.

               Hugo comes collecta suorum multa Nortmannorumque manu, Laudunum adit, et suos qui arcis domum tenebant educit, aliosque cum sufficiente victu custodes introducit. Et profectus hinc in pagum Porticensem, supra Caldionem castra metatur, indeque ad regem Ludowicum Remis degentem quasi pacis petendae gratia mittit; insperatusque interim Laudunum aggressus capere nisus est, frustratoque consilio revertitur in sua. Rex vero, evocato Arnulfo atque quibusdam Lothariensium, post eum proficiscitur usque in pagum Silvanectensem. Arnulfus itaque suburbium civitatis ipsius igne succendit, et sic ad propria regrediuntur. Hugo igitur, non modico tam suorum quam Nortmannorum collecto exercitu, in pagum Suessonicum venit, et missis ad regem episcopis, Widone Autisioderensi, et Ansegiso Trecassino, Ragenaldum comitem sibi accersiit; et ita, dato alterutrum iureiurando, treugae sunt acceptae usque octavas paschae. Nec longum post, rex cum Arnulfo locutus est. Ragenaldus comes castrum quondam Herivei, videlicet Castellionem, conscenso noctu muro capit; et Dodo, frater domni Artoldi, tertia dein die Altmontem simili pene modo recepit.

               Agapitus papa synodum habuit apud sanctum Petrum, in qua dampnationem Hugonis episcopi apud Ingulenheim factam confirmavit, excomunicans etiam Hugonem principem, donec Ludowico regi satisfaciat. Bernardus quidam partium Hugonis, habens castellum super Isaram fluvium nomine Colnacum, se cum ipso castello committit Adalberto comiti. Quaedam aecclesia in honore sanctae Mariae dicata super Arnam rivum, claris illustratur miraculis, et sanitatum praesidiis. Item altera aecclesia in ipsius honore super Pidum rivulum sita, pene simili resplendet nitela.

 

950

               Anno 950 rex Ludowicus ad Ottonem regem proficiscitur trans Mosellam, consilium quaerens et auxilium ab eo de pace fienda inter se et Hugonem. Qui promittit se missurum ei ducem Chonradum cum Lothariensibus ad id exsequendum. Qui dux veniens cum episcopis quibusdam et comitibus, locutus est cum Hugone de paciscenda pace; quodque apud ipsum invenit, Ludowico regi renuntiavit. Sicque ad Ottonem rediit, dimissis apud Ludowicum quibusdam comitibus, qui voluntatem regis Hugoni significent. Itaque rex Ludowicus et Hugo princeps super Maternam fluvium pacem facturi cum suis deveniunt. Et residentes isti ex hac parte fluvii, illi ex altera, legatos invicem sibi mittunt; et mediantibus atque sequestris Chonrado duce, Hugone Nigro, Adalberone quoque ac Fulberto episcopis, Hugo ad regem venit et suus efficitur, pacaturque cum Arnulfo comite et Ragenoldo atque Artoldo archiepiscopo, reddens regi turrim Lauduni.

               Post haec iterum Hugo colloquium cum rege apud Compendium habuit, ubi datur episcopatus Noviomensis Rodulfo, archidiaconatus eiusdem aecclesiae ministerio fungenti, quem ipsi Noviomenses sibi delegerant dari praesulem. Nec longum post tempore Hugo cum exercitu Ambianensem petit urbem, ibique in turri, quam Ragembaldus episcopus tenebat, recipitur; alteram vero turrim, quam Arnulfi comitis homines custodiebant, obsidet, rege Lauduni aegritudine decubante. Otto rex, qui quandam Wenedorum magnam obsederat urbem, nomine Proadem, regem ipsorum in subiectionem recipit; sed et Hungaros sibi subditos facit. Homines Ragenoldi comitis quandam munitionem Rodomensis aecclesiae super fluvium Vidulam sitam, quam vocant Brainam, furtivo capiunt ingressu. Unde iratus Hugo princeps, ad regem mittit; et rex illo profectus, eosdem invasores expellit inde, et ipsum castrum prioribus reddit custodiis. Deinde colloquium petit Hugonis; quod dum haberet, custodes castri Codiciaci, qui desciverant a domno Artoldo praesule, Tetbaldum comitem in ipso recipiunt oppido. Quare iratus rex, rogat Hugonem, ut reddat ipsam sibi munitionem, sed quoniam id optinere non potuit, Tetbaldo comite omnimodis obsistente, infensus Laudunum, Hugone inconsulto, recessit. Tetbaldus a Codiciaco plures eorum, quos intus invenerat, expulit. Domnus Artoldus praefatum Rodulfum, Noviomensium electum, Remis ordinat episcopum. Berengarius quidam princeps Italiae, veneno, ut ferunt, necato Lothario rege, Hugonis filio, rex efficitur Italiae.

 

951

               Anno 951 Ludowicus rex Aquitaniam cum exercitu petiit, sed antequam eandem ingrederetur provintiam, Karlus Constantinus, Viennae princeps, et Stephanus Arvernorum praesul ad eum venientes, sui efficiuntur; idem vero episcopus opimis eum honorat muneribus. Willelmus quoque Pictavensis obviam ei fuit. Dumque moratur Aquitaniam rex intrare, gravi corripitur infirmitate; quem suscipiens Letaldus, quidam Burgundiae comes, qui tunc etiam suus noviter effectus erat, utiliter eum in ipsa aegritudine observavit. Reparatis igitur sibi viribus, rex in Franciam regreditur. Interea Fredericus Adalberonis episcopi frater, qui filiam Hugonis principis sibi desponderat, in hoc regnum veniens, munitionem in loco qui dicitur Fanis, inconsulto rege vel regina construere coepit, et loca circumposita crebris depraedationibus diripit. Pro qua re valde molestus rex Ludowicus, legationem suam dirigit ad Ottonem. Hugo princeps ad eundem regem Ottonem, invitatus ab ipsum, vadens, duos illi praemisit leones, et ipse mox subsecutus, honorifice ab eodem in diebus paschae susceptus est; decenterque habitus ab eo, per ipsos paschalis sollemnitatis dies exultanter Aquis cum ipso mansit; multisque donis opime ab eo muneratus revertitur, deducente se duce Chonrado usque ad fluvium Maternam. Qui dux Chonradus quibusdam infensus Lothariensibus, turres quorundam deicit, et quosdam Virdunensium honoribus privat; Raginerii vero comitis quoddam castellum capit, cetera ipsius obsidere facit. Legati regis Ludowici ab Ottone regressi, nuntiant, nolle immo prohibere Ottonem regem, ne Fredericus vel aliquis suorum ullam munitionem in hoc regno habeat, nisi consensum regis Ludowici super hoc sibi obtinere queat.

               Hungari ab Italia transcensis Alpibus egressi, Aquitaniam ingressi sunt; ibique tota pene demorati aestate, multis hanc regionem rapinis et internetionibus attriverunt; sicque per Italiam reversi sunt in terram suam. Ludowicus rex munitionem quandam nomine Brenam, quam quidam praedones, Gotbertus scilicet ac frater eius Angilbertus, munierant, obsidet, penuriaque famis oppressam, capit tandem ac diruit; inde reversus, ad colloquium Arnulfi et Hugonis proficiscitur. At Hugo, quoniam infensus erat Arnulfo propter castrum Monasteriolum et terram quondam Erluini, quam idem Arnulfus occupaverat, ad ipsum colloquium venire noluit; sed ipsam terram ingressus cum Rotgario, Erluini filio, quoddam castrum obsedit. Rex autem, petente Arnulfo, ad eum misit, ipsamque obsidionem resolvi fecit, induciasque vel treugas [inter ipsos] usque ad kalendas Decembris accepit.

               Ottogeba regina, mater Ludowici regis, egressa Lauduno, conducentibus se quibusdam tam Heriberti quam Adalberti fratris ipsius hominibus, ad Heribertum proficiscitur; qui suscipiens eam, ducit in coniugem. Unde rex Ludowicus iratus, abbatiam sanctae Mariae, quam ipsa Lauduni tenebat, recepit, et Gerbergae uxori suae dedit; fiscum quoque Atoniacam suo dominio subdidit. Otto rex Italiam adiit; ad cuius adventum Berengario Longobardorum rege ab urbe Papia fugiente, ipse Otto eandem ingreditur urbem, uxorem quoque Lotharii regis defuncti, filii Hugonis, sororem Chonradi regis Iurensis, sibi coniugem duxit. Sarraceni meatum Alpium obsidentes, a viatoribus Romam petentibus tributum accipiunt, et sic eos transire permittunt.

 

952

               Anno 952 Otto rex legationem pro susceptione sui Romam dirigit, qua non obtenta, cum uxore in sua regreditur, dimissis ad custodiam Papiae quibusdam ex suis. Ludowicus cum Gerberga regina Laudunum repetit. Berengarius rex ad Chonradum ducem, qui Papiae remanserat, venit; a quo in fide ipsius susceptus, ad Ottonem perducitur. Quem ille benigne suscipiens, concessis eidem rebus prout sibi visum fuit quibusdam in Italia, pacifice redire permisit; ipse quoque Otto post celebrationem paschae Papiam regreditur. Hugo comes cum suis super Maternam fluvium venit; qui occurrit dux Chonradus cum quibusdam Lothariensibus; obsidentque pariter munitionem apud Maroilum, quam Ragenaldus comes cum hominibus domni Artoldi praesulis intra ipsum fluvium nuper construxerat; instructisque multis undique machinis, fortiter opprimunt; tandemque non sine suorum damno capiunt atque succendunt, his qui intus erant ad fidem Chonradi egressis. Nepotes Hugonis, Heribertus et Rotbertus, interim in loco qui dicitur Mons-Felicis sibi munitionem instruunt; sicque tam Hugo quam Chonradus revertuntur in sua. Nec mora, rex Ludowicus et Artoldus archiepiscopus cum Ragenaldo comite profecti super Maternam fluvium, munitionem, quam praefati principes succenderant, restruunt, custodesque ibi plures instituunt. Inde rex cum Ragenaldo proficiscitur in partes Victuriaci castri, quod tenebat Walterius quidam, qui nuper a rege defecerat, et cum ipso castro se Heriberto subdiderat. Cuius villas depraedationibus incendiisque devastant, necnon Pontigonem fiscum, quem Heribertus invaserat; aliamque munitionem rex contra Victuriacum instruit, et quosdam sibi fideles ex paribus Walterii ad custodiam inibi dimittit; ipsamque munitionem Odalrico abbati cuidam ex Burgundia committit; et sic Laudunum repetit. Nec mora, Remos cum regina revertitur. Artoldus archiepiscopus in monasterio sancti Basoli monachos mittit, expulsis clericis qui serviebant ibi, committentes illud Hincmaro et Rotmaro abbatibus.

 

953

               Anno 953 incipiente, Hugo princeps legatos mittit ad regem Ludowicum pro pace ac concordia inter ipsos firmanda, petens ut regina Gerberga suum petat colloquium; quod et fecit, muneribusque ab eodem honorata Remos rediit; obtinuitque Hugo a rege, ut munitio, quae contra Victuriacum castrum constructa fuerat, solveretur. Placitum ergo concordiae ac pacis rex et Hugo mediante quadragesima iniere Suessionis. Exoritur interea inter Ottonem regem et Liudulfum filium eius, Chonradum quoque ducem et quosdam regni ipsius primates, discordia. Nato siquidem regi filio ex moderna coniuge, ferebatur eidem puero rex regnum suum promittere, quod olim, priusquam Italiam peteret, Liudulfo delegaverat, et magnates suos eidem promittere fidelitatem iureiurando fecerat. Rex igitur Chonradum a ducatu Lothariensium removet, et Chonradus quaerebat ut regem caperet. Quo comperto, rex caute se agere coepit, de interitu vero Chonradi quaerere; Chonradus autem oppida sua munire. At Ragenarius, ei iam dudum inimicus, quoddam ipsius munitissimum obsidet castrum. Collecta ergo Chonradus quanta potuit militum manu, ad resolvendam properat obsidionem. Quibus mutuo congressis et pluribus utrimque peremptis, Chonradus in fugam vertitur, et urbem Mogontiam ingreditur.

               Interea Gerberga regina Lauduni geminos est enixa, quorum unus Karolus, alter vocatus est Heinricus; sed Heinricus mox post baptismum defunctus est. Synodus quinque episcoporum apud sanctum Theodericum in territorio Remensi celebratur, Artoldo archiepiscopo praesidente. Ad quam vocatus Ragenaldus comes ob res aecclesiasticas ab eo pervasas, venire noluit, sed deprecatus est regem, ne excommunicaretur, ut ad synodum mitteret; cuius excommunicatio, rege petente, tunc intermissa est. Otto rex urbem Mogontiam, ubi Chonradus se receperat, obsidet; tandemque post duos fere menses cum egresso ad se Chonrado locutus, et obsidibus ab eo acceptis, trans Rhenum regreditur. Nec mora, Chonradus, dimisso Mogontiae militum suorum praesidio, Mettensem appetit urbem, quam mox furtiva pervadit irreptione. Otto rex vocatus a fratre Heinrico, Baioariam petit, quam filius eius Liudulfus, captis quibusdam urbibus, devastabat. Chonradus Mettensem quoque urbem, post non modicam ipsius depraedationem, hortatu, ceu fertur, Agenoldi abbatis reliquit. Wicfredus Coloniensis antistes defungitur, et Bruno, frater regis Ottonis, inibi pontifex ordinatur; cui etiam rex Otto regnum Lothariense committit.

 

954

               Anno 954 praememoratus Chonradus, pacto cum Hungaris inito, eos per regnum Lothariense deducit, usque in terram Ragenarii scilicet, aemuli sui, atque Brunonis episcopi; nimiaque peracta depraedatione, cum praeda magna captivorumque multitudine regnum ingrediuntur Ludowici. Sicque per pagos Veromandensem, Laudunensem atque Remensem, Catalaunensem quoque transeuntes, Burgundiam intrant. Quorum non parva manus tam proeliis quam morbis interiit; ceteri per Italiam revertuntur in sua. Ludowicus, filius regis, Lauduni defungitur. Ludowicus rex egressus Lauduno, Remensem, velut ibi moraturus, repetit urbem. Antequam vero ad Axonam fluvium perveniret, apparuit ei quasi lupus praecedens; quem admisso insecutus equo, prolabitur, graviterque attritus Remos defertur, et protracto langore decubans, elefantiasi peste perfunditur. Quo morbo confectus, diem clausit extremum, sepultusque est apud sanctum Remigium. Gerberga regina mittit ad Hugonem, eius consilium et auxilium petens. Quam ille ad colloquium asciscit, et venientem honorifice suscipit atque consolatur; et de provectione filii eius in regnum pollicetur. Liudulfus, expulso Heinrico patruo suo, tocius Baioariae nanciscitur principatum. Lotharienses tam Chonradi ducis infestationibus, quam mutuis inter se depraedationibus lacerantur. Fulcharius, decanus monasterii sancti Medardi, Noviomensium Remis ordinatur episcopus. Fredericus, frater Adalberonis episcopi, Hugonis principis filiam ducit uxorem. Rauciacum, munitionem Ragenaldi, Heribertus comes per quosdam satellites suos furtiva pervadit irruptione.

               Lotharius puer, filius Ludowici, apud sanctum Remigium rex consecratur ab Artoldo archiepiscopo, favente Hugone principe, ac Brunone archiepiscopo, ceterisque praesulibus ac proceribus Franciae, Burgundiae atque Aquitaniae. Burgundia quoque et Aquitania Hugoni dantur ab ipso. Castrum Rauciacum Ragenaldo redditur, datis quibusdam villis Heriberto ex parte Ragenaldi. Et regina Gerberga cum filio rege Laudunum revertitur. Nec longum post milites Ragenaldi quandam munitionem Heriberti, quae dicitur Mons-Felicis, trans Maternam fluvium clandestina irruptione capiunt. Heribertus igitur et Rotbertus frater eius eandem munitionem obsident, et Heribertus legatos Remis ad Ragenaldum mittit, pro reddendo sibi oppido. Abnuit Ragenaldus, nisi ab obsidione discedatur, et ad examinis rationem conveniant pro subreptis mutuo sibi castris. Quo facto, villas recipit ab Heriberto, quas pro praedicto castro dederat, et oppidum Montis-Felicis Heriberto reddit. Albrico patricio Romanorum defuncto, filius eius Octavianus, cum esset clericus, principatum adeptus est; quique postea, defuncto Agapito, suggerentibus sibi Romanis, papa Urbis efficitur.

 

955

               Anno 955 rex Otto Hungaris de locis suis praedatum progredientibus obviam profectus, pugnavit cum eis, et vicit, nec eos ingredi regna sua permisit. Hugo princeps Gerbergam reginam cum filio suo rege Lothario Parisius honorifice ad pascha suscipiens, decenter secum per plures detinuit dies; inde cum ipso rege in Aquitaniam profectus, urbem Pictavim petiit. Willelmun vero ibi non inveniunt, ipsam tamen urbem obsident, diuque in eadem obsidione residentes nihil proficiunt; castrum tamen sanctae Radegundis urbi contiguum Ragenaldus comes clandestina irruptione cepit, atque succensum est; tandem post duos menses, exercitu victus indigentia fatigato, ab obsidione disceditur. Willelmus collecto exercitu suo, exercitum regis insequitur. Quo audito, rex et Hugo contra redeunt. Quorum multitudine comminus visa, Willelmus in fugam vertitur. Quem regiae acies insecutae, multos Aquitanorum interimunt, nonnullos nobilium vivos capiunt. Willelmus cum paucis vix evasit.

               Hungari cum immensis copiis et ingenti multitudine Baioariam ingrediuntur, volentes venire in Franciam. Contra quos Otto rex cum Burislao, Sarmatarum principe, et Chonrado iam sibi pacificato pugnavit; et eosdem Hungaros interimens, cunctos pene delevit. Chonradus autem, qui valde fortiter ea die pugnaverat, et regem praecipue de victoria confortaverat, ibidem peremptus est. Post hoc bellum pugnavit rex Otto cum duobus Sarmatarum regibus; et suffragante sibi Burislao rege, quem dudum sibi subdiderat, victoria potitus est. Fulchario episcopo defuncto, tandem post quinque menses Hadulfus quidam, Laudunensis clericus, a Noviomensibus electus, ab Artoldo, Roricone ac Gibuino Remis ordinatur episcopus.

 

956

               Anno 956 rex Otto placitum habuit apud Engulenheim cum Lothariensibus, a quibus et obsides accepit de cunctis pene ipsorum oppidis. Item aliud placitum ab eo post pascha Coloniae habitum est, ubi non paucos a Lothariensibus thesauros accepit. Moxque pestilentia super Germaniam omnemque Galliam effusa, interiere nonnulli, plures gravi sunt langore confecti. Rotbertus Trevirensis episcopus, et Baldericus, et duo alii episcopi ex ea peste sine mora defuncti sunt. Lotharius rex munitionem quandam super Charum fluvium, quam Ragenarius comes Ursioni cuidam Remensis aecclesiae militi abstulerat, pugnando recepit; et infantes Ragenarii ac milites quosdam ibidem inventos secum abduxit; ipsumque castrum direptum incendit. Hugo princeps obiit. Gerberga regina colloquium habuit cum Brunone fratre suo, ubi praedicto Ragenario sui milites et infantes redduntur; reginae vero possessiones, quas illi quondam Gislebertus dux dotis nomine dederat, restituuntur. Episcopatus Trevirensis cuidam Haynrico, regis Ottonis propinquo, datur. Fulbertus Camaracensis episcopus defungitur; et ipsum episcopium cuidam Berengario Transrhenensi clerico tribuitur, nepoti Bovonis, Catalaunensis quondam episcopi, quique Remis ordinatur ab Artoldo archiepiscopo.

 

957

               Anno 957 quadam nocte in mense Ianuario illustrata est aecclesia Remensis sanctae Dei genitricis repente paulo post mediam noctem magno splendore, praesente domno Artoldo archiepiscopo, ammirante quoque pariter Withardo custode. Lotharius rex in superiorem profectus est Burgundiam. Bellorum tumultus agitantur inter Brunonem, ex praesule ducem, et Ragenarium comitem ceterosque Lotharienses; item in Francia inter Balduinum filium Arnulfi et Rotgarium quondam Erluini ob castrum Ambianense. Rotbertus filius Heriberti se Lothario regi committit. Lotharius rex cum matre et amita sua, relicta Hugonis, obviam pergit in pagum Camaracensem avunculo suo Brunoni. Videns vero Ragenarius, non posse se venienti resistere multitudini, ad Brunonem venit. At quia quaesitos dare noluit obsides, eum Bruno comprehendens, sub custodia secum deduxit; nec multo post trans Rhenum in exilium misit. Liudulfus Ottonis filius, qui pene totam obtinuerat Italiam, obiit, sepeliturque Mogontiae apud sanctum Albanum.

 

958

               Anno 958 castrum Codiciacum quidam fideles Artoldi praesulis clandestina capiunt irruptione. Harduinus subiectus Tetbaldi, cui Tetbaldus idem commiserat castrum, videns oppidum captum, confugit cum suis in arcem. Erat autem turris illa firmissima. Ad quam expugnandam veniens rex Lotharius cum domno Artoldo et nonnullis aliis episcopis atque comitibus, per duas fere hanc obsidet ebdomadas; tandem nepotibus Harduini acceptis obsidibus, ab obsidione disceditur. Tum Tetbaldus adveniens, oppido non recipitur, reversusque per pagum Laudunensem et Suessonicum, rapinis desaeviens, in sua regreditur. Homines Tetbaldi munitionem [quandam], quae vocatur Fara, tradentibus eam sibi quibusdam proditoribus, capiunt. Ad quam obsidendam Rorico praesul Laudunensis, cum militibus aecclesiae Remensis et aliis, quoscumque ascisci potuit, amicis advenit. Rege tandem Lothario adventante, mediantibus Heriberto ac Rotberto fratribus, castrum iussione Tetbaldi redditur. Otto rex bellum adversus Sarmatas habuit. Bruno Coloniensis archiepiscopus cum exercitu Lothariensium per Franciam proficiscitur in Burgundiam, locuturus cum sororibus ac nepotibus suis.

 

959

               Anno 959 Bruno iterum in Franciam venit, et apud Compendium cum regina sorore ac nepotibus suis discordantibus pro quibusdam castris, quae rex Lotharius ex Burgundia receperat, colloquium habuit; obsidibusque datis, pacem inter ipsos usque ad futurum placitum pepigit. Lotharius rex cum matre regina Coloniam proficiscitur in diebus paschae, moraturus hac festivitate cum avunculo suo Brunone. Dataque illi securitate de regno Lothariense, et quibusdam acceptis ab avunculo donis, Laudunum revertitur. Lotharienses a duce Brunone desciscunt, suadente quodam Immone, qui eius pridem consiliarius extiterat et ab eo nuper recesserat, propter oppida quaedam ipsorum novitia, quae idem dux everti praecipiebat, aliaque onera ipsis insueta, quae illis imponere velle ferebatur. Quibus postmodum evocatis, Fredericum quendam comitem eis vice sua praefecit. Arnulfus comes Remis venit, et aecclesiam sanctae Mariae non modico argenti pondere muneravit; unde arcae, quibus sancti Calisti, sanctique Nicasii ac sanctae Eutropiae membra ceterorumque sanctorum quorundam pignera continentur, ornatae vel coopertae sunt. Sed et quendam euangeliorum huius aecclesiae librum auro argentoque decoravit; monasterio quoque sancti Remigii dona contulit. Castrum Divionem Rotbertus comes invadit, regis expulsis fidelibus. Quapropter accitus Bruno regis ac reginae petitione, in Burgundiam venit cum Lothariensibus aliisque sibi subditis populis; idemque castrum, sed et Trecas civitatem, quam praefatus potiebatur Rotbertus, obsidione vallat.

 

960

               Anno 960 apud Altmontem castrum proditores quidam deprehensi sunt a Manasse, nepote domni Artoldi praesulis, ac damnati suspendio; inter quos etiam presbiter quidam. Munitio quam vocant Macerias, sita supra Mosam infra terram Remensis aecclesiae, Artoldo archiepiscopo redditur, [coram Frederico Lothariensium duce], a Lantberto, qui eam tenere prohibebatur. Richardus filius Willelmi, Nortmannorum principis, filiam Hugonis, Transsequani quoddam principis, ducit uxorem. Divionem quandam munitionem, quam regis Lotharii fideles tenebant, Rotbertus frater Heriberti, fidelem regis se fallens, dolo ingressus invadit, regiis expulsis custodibus. Ad quam recipiendam rex cum matre regina profectus, ipsum obsidet castrum. Bruno praesul cum Lothariensibus et aliis sibi subditis illuc adveniens, obsides a Rotberto accepit, quos regi tradidit. Quorum unus, Odelrici comitis filius, proditor comprobatus et iudicatus atque decollatus est, alter vivus retentus. Otto et Hugo, filii Hugonis, mediante avunculo ipsorum Brunone, ad regem veniunt ac sui efficiuntur. Quorum Hugonem rex ducem constituit, addito illi pago Pictavensi ad terram quam pater ipsius tenuerat; concessa Ottoni Burgundia. Audiens autem Bruno, quosdam adversum se Lothariensium insurgere, illo cum festinatione regreditur, rege ad obsidionem cum suis consobrinis dimisso. Quidam Brunonis hostium, Rotbertus nomine, Namuurum castrum muniebat; alter Immo munitionem quam dicunt Capraemontem. Ad cuius obsidionem properans Bruno, loca circumquaque rebus exhausta repperit; sicque alimentis abundantem obsidet hostem. Datis ergo treugis, Coloniam ingreditur. Rex quoque Lotharius, Divionis munitione recepta, intromissisque custodibus suis, Laudunum reversus est.

 

961

               Anno 961 Wido praesul Autisioderensis obiit. Otto, filius Hugonis quondam principis, ad regem Lotharium in ipsis festi paschalis diebus Laudunum venit, sed et nonnulli tam Franciae quam Burgundiae proceres. Placitum regale diversorumque conventus principum Suessionis habetur; ad quod impediendum, si fieri posset, Richardus, filius Willelmi Nortmanni, accedens, a fidelibus regis quibusdam pervasus, et interemptis suorum nonnullis, in fugam conversus est. Hugo, filius Rotgarii quondam comitis, adolescens defungitur, et apud sanctum Remigium sepelitur. Artoldus Remensis archiepiscopus decessit pridie Kalend. Octobris. Lotharius rex cum matre [Gerberga] regina et quibusdam Franciae proceribus Burgundiam petiit; quo quidam ex Aquitania praesules ac primates ad eum venerunt.

 

962

               Anno 962 Gerberga regina fratris Brunonis colloquium petiit, eique hic frater eius, ne Hugoni Remense redderet episcopium, prout fratres ipsius petebant, suggessit. Otto rex Romam pacifice adiit, et amabiliter exceptus, atque honore illic imperiali sublimatus est. Quod Berengarius Italiae rex indigne ferens, regiones, quas regere debebat, incendere atque vastare coepit. Rex Lotharius locutus cum Hugone consobrino suo, petitus est ab eo, ut praefato Hugoni Remensem restituat episcopatum; indeque inducias paciscuntur usque ad medium mensis Aprilis. Synodus tredecim episcoporum in pago Meldensi super Maternam fluvium, ex Remensi videlicet ac Senonensi diocesi, celebratur, praesidente Senonensi praesule, satagentibus quibusdam episcopis, ut Hugoni saepedicto Remense rediberetur episcopium. Renitentibus autem praecipue Roricone Laudunensi et Gibuino Catalaunensi praesulibus, et asserentibus, quod a tot episcopis excommunicatus a minore numero absolvi non poterat, ita relinquitur usque ad interrogationem papae Romani. Die nativitatis dominae nostrae Dei genitricis daemoniacus quidam, servus Gerbergae reginae, nudus accurrens per mediam aecclesiam usque ad altare, ibidem prostratus iacuit ut mortuus, tandem a nequam spiritu surgens purgatus est. Ipsa die quidam caecus nomine Harbertus ibidem est illuminatus.

               Rex Lotharius cum Arnulfo principe locutus, pacem fecit inter ipsum et nepotem ipsius omonimum eius; quem infensum [hic comes] habebat ob necem fratris eiusdem, quem de infidelitate sua deprehensum idem comes interimi fecerat. Tunc ipse princeps omnem terram suam in manu regis dedit, ita tamen ut ipse in vita sua inde honoratus existeret. Tetbaldus quidam cum Nortmannis confligens, victus est ab eis, et fuga dilapsus evasit. Qui seniorem suum Hugonem proinde infensum habens, ad regem venit; a quo, sed et a regina Gerberga, benigne susceptus, et miti consolatione refocilatus, abscessit. Vulfaldus, abbas monasterii sancti Benedicti, praesul efficitur urbis Carnotensis. Legatio veniens a Iohanne papa, intimat praefatum Hugonem quondam episcopum tam ab ipso papa quam ab omni Romana synodo excommunicatum, sed et ab alia synodo apud Papiam celebrata. Cuius legationis redditi certiores per Brunonem archiepiscopum, elegimus ad episcopatum Remensem Odelricum illustrem clericum, Hugonis cuiusdam comitis filium, favente Lothario rege cum regina matre praefatoque Brunone. Quique Remis ordinatur ab episcopis Widone Suessonico, Roricone Laudunensi, Gibuino Catalaunensi, Hadulfo Noviomensi, Wicfredo Virdunensi.

 

963

               Anno 963 Odelricus Remensis archiepiscopus proceres Franciae, qui possessiones quasdam Remensis occupaverant aecclesiae, vocari fecit. Ego vero, fractus aetate et attritus infirmitate, ministerium abdicavi praelaturae coram eodem praesule. Quique me hoc absolvens iugo, imposuit illud per electionem fratrum nostrorum nepoti meo Flodoardo, septuagesimo aetatis meae anno. Catalaunensem urbem, praesule Gibuino egresso, Heribertus et Rotbertus fratres obsident; explicitisque tandem nundinis, igne succendunt; milites vero in turre quadam loci conscensa, liberantur.

 

964

Anno 964 hiemps magna et aspera valde fuit usque Kalendas Februarii mensis. Domnus praesul Odelricus Tetbaldum quendam procerem excommunicat propter castrum Codiciacum et quaedam praedia sancti Remigii, quae improbe obtinuerat et pertinaciter retinebat. Heribertus comes villam Sparnacum ei reddit, et amiciciam praefati praesulis impetravit; ceteras quoque villas Remensis aecclesiae, quas occupaverat, eidem pontifice repetenti non ambigit reddere.

 

965

               Anno 965 Otto filius Hugonis, qui Burgundiae praeerat, obiit; et rectores eiusdem [terrae] ad Hugonem et Oddonem clericum, fratres ipsius, sese convertunt. Arnulfo quoque principe decedente, terram illius rex Lotharius ingreditur, et proceres ipsius provintiae, mediante Roricone praesule Laudunensi, eidem subiciuntur regi. Quo Laudunum repetente, mater ipsius Gerberga regina cum filio Karolo puero ibidem remansit. Odelricus archiepiscopus Sparnacum ab Heriberto recepit, et Codiciacum a Tetbaldo; quemque a vinculo excommunicationis absolvit; et filio ipsius, qui eidem se commiserat, ipsum concessit castrum.

               Otto imperator ab urbe Roma regrediens, Coloniam venit, ibique Gerbergam reginam, sororem suam, cum filiis Lothario rege Karoloque puero ad se venientem, excepit; et cum eis aliisque multis proceribus placitum magnum habuit. Qui Romae, Octaviano papa, a quo fuerat susceptus et ad imperii regenda gubernacula benedictus, ab Urbe digresso, et saepe illum revocante imperatore, a quo, quia de irreligiositate sua corripiebatur reverti nolente, congregata synodo, Iohannem illustrem quendam eiusdem aecclesiae clericum per electionem Romanorum papam ordinari fecit. Sed eo Papiam regrediente, Octavianus a Romanis recipitur; nec multo post vita decessit. Iohanne vero cum imperatore demorante Papiae, Romani quendam Benedictum ipsius aecclesiae scriniarium eligunt atque pontificem sibi ordinari faciunt, qui in Iohannis electione consenserat et eidem subditus extiterat. Imperator Otto Romam reversus, convocata magna synodo, et Iohanne in sede sua restituto, Benedictum, episcoporum totius synodi iudicio depositum, abduxit secum et in Saxoniam direxit.

 

966

               Anno 966 Lotharius rex uxorem accepit Emmam, filiam É. regis quondam Italici. Odelricus archiepiscopus Ragenaldum comitem excommunicat pro villis aecclesiae Remensis, quas pertinaciter retinebat. Et ipse comes loca quaedam eiusdem episcopii cum suis pervadens, rapinis incendiisque devastat.


Addit codex 2

Ipso anno vir vitae venerabilis, et Remensis aecclesiae presbiter, nomine Frodoardus, sanctitatis honore venerandus, castitatis splendore angelicus, fulgore sapientiae caelicus caeterarumque virtutum insignibus abundanter oppletus, praecedentis libelli aliorumque librorum dictator egregius, quinto Kalendas Aprilis terrenae peregrinationis relinquens exilia, civica, ut credimus, adeptus est iura. Mira et inaudita inundatio pluviae et fragor tonitrui ac coruscatio fulgoris decima Kalendas Augusti accidit.

 

976

               Anno 976 destruxit Adelbero, nomine non merito archiepiscopus, arcuatum opus, quod erat secus valvas aecclesiae sanctae Mariae Remensis; supra quod altare sancti Salvatoris habebatur, et fontes miro opere erant positi. Et in ipso tempore quadragesimae, maioris ebdomadae feria quarta, tertia decima Kalendas Maii, indictio quarta, circa mediam diem, bellum agitur inter Karolum, regis filium fratrem, et Godefridum atque Arnulfum, Lotharienses comites. In quo bello ceciderunt ex parte Karoli de proceribus Emmo de Longia, qui erat miles Hugonis ducis, et Hetdo fidelis Karoli et alii; ex parte vero Godefridi multo plures; et ipse Godefridus lancea perfossus ad terram cecidit; tandem a suis post solis occasum utcumque sublatus deportatusque est. Qui postea per spatia temporum vixit, sed numquam pristinae sanitati plenissime restitutus fuit. Arnulfus quippe, ut ferunt nonnulli, fugam tamdiu remeans tenuit, quousque in propria veniens, quiescere quivit. Ipso in anno tertia decima Kalendas Ianuarii praesul Rorico sanctae Laudunensis aecclesiae, qui erat langore paralisi correptus, post multas ac debitas Deo pro ipsa infirmitate redditas gratias, vita decessit, videlicet vigilia sancti Thomae apostoli post laudes Dei matutinales. Ipso anno circa mensem Augustum septem denariis emebatur vini modius.

 

977

               Anno 977 Adalbero iuvenis, qui erat ex Lotharii natus regno, Roriconi episcopo successit tali modo. Septima decima Kalendas Februarii, in natale sancti Marcelli papae, donum episcopii Laudunensis aecclesiae in ipsa accepit aecclesia Lotharii regis largitione. Deinde nonas Kalendas Aprilis, vigilia videlicet annuntiationis dominicae, presbiter est ordinatus in praescripta sanctae Mariae aecclesia ab archiepiscopo Adelberone Remis. Denique postea Kalendas Aprilis episcopus est ordinatus in sancto palmarum die. Exin Laudunum rediens, sacrum chrisma sacravit aecclesiastico more; die vero paschae primum in propria resedit sede. Hadulfus Noviomensis episcopus, qui erat tempore prolixo paralisi pessime percussus, nativitate sancti Iohannis Baptistae, quae tum temporis dominica accidit die, spiritum exhalavit. Ipso anno tempore vindemiae magna fuit copia vini, in tantum ut non amplius pro uno vini modio venditores nisi aut quinque aut quattuor seu tres denarios ab emptoribus accipiebant.

 

978

               Anno 978 vir Domini Malcallanus, natione Hibernicus, in vigilia sancti Vincentii levitae et martiris vitam transitoriam, quam habebat exosam, deseruit, et cum Deo vivo, cui indesinenter dum adhuc viveret servivit, vivere feliciter inchoavit. Qui praefatus abbas in corpore humatus, quiescit in aecclesia beati Michaelis archangeli; cuius abbatiam, dum corporaliter in hoc seculo vivens mansit, pio moderamine rexit.

Explicit